Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 152b


sit participium, eo quod potest terminare
actum, dicendum quod non fuit de intentione
Prisciani quod participium terminaret,
sed hoc dicendum quod loquebatur
secundum usum communiter loquentium.
< Ad 2-1-4 > Ad rationem dicendum est,
quod forte substantivum non potest apponere.
Unde forte hac est incongrua
homo est animal .
Sed dicendum est aliter, quod < in hac >
homo est animal < animal > per se non
[[su]] \ad/ponit, sed fit unum extremum
cum verbo substantivo. Et similiter dicam,
quod adiectivum cum alio potest
supponere, sed non per se.
< Ad 2-1-5 > Ad illud dicendum, quod
substantia infinita cum actu speciali bene
potest supponere, si substantia infinita
per se exprimitur, ut qui currit disputat
Sed tamen substantia infinita intellecta
cum actu speciali non supponit. Et ideo
participium non supponit, licet in eo non
intelligatur substantia infinita

Torna all'inizio