illos quid vellent sibi dare si eos restitueret sanitati. Qui dixerunt: «Nichil
habemus, set posside nos in servos». Quibus ipse ait: «Ego faciam quod postulastis.
Verumtamen servitute vestra non indigeo nisi quantum pertinet ad salutem
vestram, hoc est ut obediatis michi, non recusantes accipere medicinam quam
ego nequaquam pretio set gratis offero vobis». Factum est autem ut unus per
inobedientiam suam remaneret incuratus, alius per obedientiam obtineret salutem.
Quero nunc a te utrum iste qui sanatus est debeat de iure expectare aliquam
remunerationem a medico, quia obedivit ei in his que spectabant ad propriam
salutem, an ipse teneatur obnoxius servitute ei, qui gratis et absque pretio sanavit
eum et liberavit a morte.
BENEDICTUS: Quis tam fatuus ut dicat medicum alligatum debito ei cui
prestitit sanitatem, cum constet quod non pro medici utilitate set pro sua medico
obedivit egrotus?
IOACHIM: Sic nec Deus tenetur reddere nobis pro obedientia salutis nostre,
set nos ei potius debitores sumus offerre illi vitulos labiorum nostrorum . Et
rursum, sicut unus egrotorum periit per inobedientiam suam, alius autem sanatus
est quia accepit humiliter medicinam, sic superbi pereunt per inobedientiam
suam nolentes gratie stabilire corda, humiles autem salvat gratia quam gratis
accipere non recusant. Nos ergo, si pervenire cupimus ad eternam salutem,
honoremus medicum qui dilexit nos et redemit a morte, ascribentes ei omne
bonum quod facimus, expectantes mercedem operum nostrorum non secundum
debitum aut merita nostra, set secundum multitudinem misericordie sue.
Confutemus eos qui liberum depravant arbitrium, ne videantur impii sine
causa dampnari, multo magis autem eos qui putant eos qui salvantur per gratiam
salvari per liberum arbitrium: quia non liberum arbitrium, licet et ipsum a Deo
consequuti simus, set gratia salvat; ipsum vero est capacitas quedam salvantis
gratie, secundum quod oculus capit lucem aut sicut vasa apum capiunt suavia
mella. Confutemus eos qui dicunt: «Idcirco pereunt impii quia electi non sunt»,
multo magis eos qui dicunt posse salvari aliquem qui electus non est: quia sicut
causa reprobationis reproborum superbia est, ita causa electionis misericordia
Dei; neque enim quia digna fuerunt electa sunt quoque abiecta mundi, set quia
misertus est eorum misericors et miserator Dominus. Confutemus eos qui dicunt:
«Sequamur superbiam cordis nostri, quia si electi sumus perire non possumus»,
quia hii qui electi sunt pro posse suo superbire refugiunt. Confutemus eos qui
dicunt: «Si reprobi sumus nichil nos pretereat voluptati», quia unusquisque
reproborum propriam mercedem accipiet secundum errorem suum.
|
|