dicti debiti sibi ab eo facta. Si vero contra faceret, et  
hec omnia et singula non observaret, vel aliquam exceptionem  
iuris vel fori opponeret, quod contra sit,  
promisit ei vel heredibus, aut cui concesserit, dare et  
solvere, nomine pene, dupli seu pro duplo, libras tot  
et omne dampnum et expensas exinde conpetituras resarcire;  
pro quibus omnibus et singulis supradictis obligavit  
ei omnia bona sua presentia et futura, et spetialiter  
quandam petiam terre et rei positam loco tali,  
cuius hii sunt confines: .I. talis et cetera. Quam terram  
se pro eo constituens possidere, et fructus ipsius terre  
hinc ad talem terminum donavit eidem; omni leg(is),  
iuris et const(ituti) auxilio, et fori privilegio, et epistule  
divi Adriani, et merito et launacchil, omnique alii exceptioni  
speciali et generali renumptians. 
Cui preceptum est per guarantigiam, et cetera. 
Actum in tali loco et tempore, [presentibus] testibus 
et cetera. 
DE DONATIONE INTER VIVOS. 
In Dei nomine amen. Certum est quod Martinus, 
filius talis, vendidit Ianni, filio talis, duos modios grani  
boni et puri, ad rectum starium Florentinum, sine malitia,  
recipienti vice et nomine Dati filii talis; de quo  
grano talis extitit fideiussor, ut continetur publica scriptura  
inde facta, manu talis notarii. Qui Ianni inter vivos  
et inrevocabiliter donavit, dedit, concessit, cessit atque  
mandavit dicto Dato, et eius heredibus, et cui ipse concesserit  
integre, videlicet omne ius et actionem, et requisitionem  
realem et personalem, utilem et directam  
seu mistam, omnemque aliam sibi conpetentes et  
conpetentem, pro dicta promissione sibi facta, recipienti  
pro predicto Dato, ut dictum est, et in pena et duplo et  
dampnis et expensis, et in pingnore pro ipso debito  
obligato, et in omnibus et singulis ea occasione, ut in 
dicta scriptura publica continetur, et eum procuratorem,  
tanquam in rem suam, fecit, quatenus ipse, sua
  |  
  |