Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 864


SED CONTRA, Philip. 3, super illud: «Configuratum corpori claritatis», dicit
Glossa: «Assimilabimur claritati quam habuit in transfiguratione».
Sed assimilabimur claritati gloriosae. Ergo tunc habuit claritatem gloriosam.
Praeterea, Matth. 17, dicit Glossa, quod apparuit in ea claritate
quam habebit, peracto iudicio. Sed tunc habebit claritatem gloriae. Ergo et
in ea tunc apparuit.
Praeterea, claritas non gloriosa non ostendit gloriam resurrectionis. Sed ad
hoc Christus transfiguratus est ut gloriam resurrectionis ostenderet, ut dictum
est. Ergo erat claritas gloriosa.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Hugo de Sancto Victore dicit,
quod Christus assumpsit omnes proprietates
seu dotes corporis glorificati adhuc corpus passibile gerens, quamvis in
Christo non proprie habebant rationem dotis; sicut subtilitatem in nativitate,
quando egressus est de utero virginali, claustris pudoris manentibus clausis;
agilitatem autem, quando super undas maris ambulavit; claritatem autem in
transfiguratione; impassibilitatem in coena, quando corpus suum ad edendum
discipulis sine hoc quod divideretur dedit. Et hoc quidem non potest intelligi
quantum ad ipsas qualitates sive habitus gloriosi corporis, quia contrariantur
conditionibus et proprietatibus corporis passibilis. Christus autem semper ante
resurrectionem corpus passibile habuit. Nec hoc quod corpus eius a discipulis
edentibus non dividebatur, fuit propter impassibilitatem; sed quia non in propria
specie comedebatur, sed in specie panis in qua fiebat fractio. Unde cum
contraria non sint simul in eodem, non poterat tunc habere qualitates corporis
gloriosi; sed actus illarum proprietatum fuerunt in eo non quidem procedentes
ex aliquo inhaerente, sed supernaturaliter divino miraculo, ut dicit Dionysius in
epistola 4 ad Caium: «Super hominem operatur ea quae sunt hominis: et hoc
monstrat Virgo supernaturaliter concipiens, et aqua instabilis materialium et
terrenorum pedum sustinens gravitatem».
Dicendum ergo, quod ille fulgor non fuit proveniens ex aliqua proprietate corporis
gloriosi existente in corpore Christi, sed fuit miraculose et divinitus
inductus in corpore Christi. Fuit tamen ille fulgor eiusdem generis cum fulgore
corporum glorificatorum, non tamen ita perfectus; sicut caritas viae assimilatur
caritati patriae. In Moyse autem fuit claritas similis claritati patriae sicut
fides visioni, non eiusdem generis; et ideo aspectum intuentium offendebat;
quod non fuit de claritate Christi. Et huius ratio est, quia anima Christi glorificata
erat, non autem anima Moysi; unde et corpori eius poterat convenienter
attribui claritas gloriosa; non autem corpori Moysi, ne prius esset gloria in
corpore quam in anima.

Torna all'inizio