solveretur, sequentem medicinam debilem offerebant, si difficulter, fortiorem. Item qui naturaliter habent intestina humida, quod scitur, quia semper soluti sunt et de facili solutionem ventris incurrunt, et qui viribus debiles
sunt, lenissima medicina purgentur.
<CAPITULUM XIII.> DE SUMPIONE VOMITUS
Qui vomitum sumere debet, easdem conservet regulas, quas modo dixi, sed iste debet praeparare superiorem regionem, ut gulam, pectus et similia, inunguendo pectus, manducando lenientia; ille vero ventrem, qui pharmacum accepturus est. Item pharmaca debent sumi ventre exonerato a cibis et de sero, [96ra] vomitus vero de mane et post repletionem incidentium et multum potum, nisi detur nimis repleto, cut parum cibi ante est offerendum, vel nisi sit vomitus violentus, multae attractionis et resolutionis, ut elleborus, castaneola indica, cataputia et similia, post quae etiam non dormire licet, ne forsan patiens stranguletur in somno. Regula: qui vomitum accepturus <est>, ante vomitum assuescat, ut possit postmodum, cum opus fuerit, vomitum facilius tolerare.
<CAPITULUM XIV.> UTILITAS COGNOSCENDI SIGNA DIGESTIONIS
Scias, quod nullum est magis necessarium medico, si vult vitare errores, nec magis utile ad sanandum et iudicandum de tarda et cita sanatione mala vel bona morborum determinatione, quam siquidem parte digestionem cognoverit, quare est unum de sublimibus medicinae. Dicitur enim in hac arte digestio numeris tripliciter. Uno modo digestio est actio digestivae circa nutrimentum.
Dicitur iterum digestio qualiscumque excoctio sive maturatio, sicut est in mulieribus, cum sanguis mutatur in lac et humor in saniem in apostematibus, et maturatio fructuum in arboribus, et hae sunt multum diversae inter se, sicut determinat Aristoteles in quarto Meteororum. Item digestio est alteratio nocivae qualitatis materie, qua generat virtutem
et qua est apta ad exeundum, et vocatur ab Avicenna in quarto libro Canonis medicinae adaequatio, secundum quod sic describitur ab
|
|