Paulus I Papa: Epistolae

Pag 533


Itaque, praecellentissime fili et spiritalis compater, bone et optime rex, ecce
usque hactenus nihil rei veritatem de nostris missis, qui a regia profecti sunt urbe,
addiscere valuimus, quid erga eos ageretur; et ideo nequaquam vobis quippiam de
eis significare valuimus. Dum vero rei agnoscere potuerimus veritatem, confestim
eximiae praecellentiae vestrae dirigemus in responsis.
His praemissis, Deum caeli petimus, ut vobis et praesentis vitae longevitate
regni gubernacula cum excellentissima filia et spiritali nostra commatre, christianissima
regina vestraque dulcissima coniuge, atque amantissimis vestris natis nostrisque filiis,
hisdem eximiis regibus et patriciis Romanorum, perfruendum concedat et celestis
regni participes faciat nosque permittat de vestra amplissima sospitate semper gratulari.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
-----------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI PRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Eximiae et a Deo protecte excellentiae vestrae, harum deferente portitore, destinatos
apices omni plenos dulcedine ac amore, quos cum magno venerationis affectu
acceptantes, liquidius cuncta in eis inserta agnovimus. Inter hec quippe, excellentissime,
bone fili, vestra nobis praecelsa innotuit benignitas, qualiter, divina Dei nostri
faciente misericordia, sani atque sospites et inlesi existentes sitis simul cum excellentissimis
natis vestris, spiritalibus nostris filiis Carolo et Carlomanno, magnis regibus,
atque domnam Bertradam, reginam dulcissimam et spiritali commatre nostra, nec
non et Gisilam nobilissimam, idem nostram filiam. Quibus agnitis, magnas ac innumerabiles
polorum arbitro ac regi regum, domino Deo nostro, referuimus laudes, quoniam,

Torna all'inizio