Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 619


emissos, et per sagittam deferentem ignem fortem, et
per machinas alias emittentes lapides, vel perfundas ex
ferro textas iacientes ignita ferra: sic omnibus his modis
possunt huiusmodi aedificia lignea impugnari. Immo
expertum est contra singula huiusmodi aedificia maxime
valere, si per alias machinas, vel aliquo alio modo, ferra
ignita iaciantur in ipsa. Possumus tamen specialia remedia
contra huiusmodi aedificia assignare, ut contra
Arietem constituatur Lupus. Dicebatur enim, trabem
ferratam percutientem muros munitionis obsessae propter
duritiem capitis vocari Arietem. Contra hoc autem
constituitur quoddam ferrum curvum dentatum
dentibus fortissimis, et acutis, et ligatum funibus, cum
quo capitur caput arietis, vel caput illius trabis ferratae:
quo capto, vel omnino Aries ad superiora trahitur, vel
ita suspenditur, ut muris nocere non possit. Unde et
bellatores antiqui huiusmodi ferrum vocaverunt Lupum,
eo quod acutis dentibus arietem caperet. Contra
castra vero multum valent ferra ignita: adhibetur tamen
speciale remedium contra ipsa, quia fiunt cuniculi, et viae
subterraneae, et clam suffoditur terra unde debet transire
castrum; qua suffossa, et castro demerso in ipsam propter
magnitudinem ponderis, oportet castrum iterum
***, eo quod non possit ex fovea in integrum removeri.
Contra vineas vero, et musculos etiam multum
velent ignita ferra. Quod si tamen contingeret per huiusmodi
aedificia perforari muros munitionis obsessae:
cum de hoc dubitatur, antequam hoc fiat, iuxta illos muros
erigantur aedificia lignea,vel (si sit possibile) aedificentur
muri lapidei: ut si continget obsidentes intrare munitionem,
retineantur clausi inter muros illos; et non valentes
se defendere propter murorum inclusionem, lapidibus
obruantur. Est tamen diligenter advertendum,
quod aliquando obsidentes fingunt se fugere, et sic per
insidias, et versutias invadunt munitionem obsessam.

Torna all'inizio