illa que habetur I Macha. XII: Non habent principem et adiuvantem.
Nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam
eorum. Secundo dixit quod, cum consuluissent magistrum
Albertum Parmensem, qui erat unus de septem notariis Romane
curie, quid facerent de rectore, commisit negotium istud abbati
monasterii Ordinis Cistercii quod est in episcopatu Parmensi et
appellatur Fontana Viva. Ille vero breviter se expedivit de facto
eorum, dicens quod non facerent loca conventualia nec congregarentur
in domibus, sed irent per mundum, sicut inchoaverant,
portando capillos longos et barbam prolixam et caput denudatum
et mantellum circa scapulas involutum, et quod in diversis domibus
hospitarentur. Que fuit causa destructionis eorum, cum, testante
Ecclesiastico, vita nequam sit hospitandi de domo in domum,
Eccli. XXIX. Dominus etiam dicit, Luc. X: Nolite transire de domo
in domum. Tertio dixit quod Guido Putagius, qui fuit concivis
meus, socius et amicus, cum intrasset eorum Ordinem et vidisset
quod frater Ghirardinus Segalellus non intromitteret se de regimine,
viriliter assumpsit sibi dominium, quod tenuit annis multis.
Sed accidit sibi quod Ecclesiasticus dicit, XX: Qui potestatem
sibi assumit iniuste, odietur.
De divisione que facta est inter istos Apostolos.
Quia enim nimis pompatice incedebat cum multis equitaturis
et faciebat largas expensas et multa convivia, sicut legati
vel cardinales Romane curie facere consueverunt, displicuit suis
et fecerunt sibi aliud caput, quemdam fratrem Matheum in Marchia
Anchonitana. Facta est itaque divisio inter eos, quia quilibet
suis sequacibus preesse volebat. Frater Guido Putagius dicebat:
«Dicitur michi quod Salomon dicit, Ecclesiastes X: Si spiritus
potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris,
quia curatio cessare faciet peccata maxima». Et addebat frater
Guido: «Ego assumpsi curam istorum, et concessa est michi,
et ideo non debeo eos relinquere». Facta est igitur longa concertatio
inter eos; et cum essent in civitate Faventie, percusserunt
|
|