Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 150


et unitatem extinguit. Nam ipsa Dei bonitas est lex inmaculata convertens
animas. Unde et quomodo convertens? De multitudine, et
adunando sibi per inherentiam; de dissimilitudine, et congregando sibi
per similantiam. Unde adiunxit: et hec adunans. Que hec adunat Dei
bonitas? Hec, inquit, que multa, que diversa mala, que adversa peccatoris
contagia, que dissimilia bonitati, adunat, id est qui hec patiebatur
ab his Dei bonitate convellitur et Spiritui divino adunatur, unde «qui
adheret Deo unus spiritus est». Mens enim aliquando per omnem
vitiorum ventum distracta et per errorum inmundos spiritus discerpta,
per Dei providentiam ad se reversa, ad Dominum convertitur et ei, ut
unus sit cum eo spiritus, adherendo coadunatur. Et hoc ecclesie mundissima
sacramenta, presertim eucharistia, cum in sacramento et re sacramenti
percipitur, pollicentur. Convertit igitur omnipotens Dei bonitas
ad se quos redimit de manu inimici et adunat sibi per Spiritum. Modum
autem adunandi subponit et exponit dicens: inmensurabiliter et excelse.
Inmensurabiliter, quia non potest mensurari delicti quondam obprimentis
erubescibile de<de>cus cum Dei convertentis et sibi adunantis
gratia, <nec> equo ponderari cum vera sit sententia quod ubi habundavit
delictum, superhabundet et gratia. Itaque Dei bonitas convertit
ad se et coadunat consummatos, et hoc agit inmensurabiliter, id est
secundum sue humanitatis gratiam, que in donis mensurari non potest,
et excelse, id est quia Deus est solus qui peccata dimittit, id est hoc agit
Dei bonitas secundum utramque sui naturam. Vel certe inmensurabiliter
facit hoc, quia causa est non solum consummationis, huius effectus
videlicet, sed indefinite preambit omnia et facit omnia in suis effectibus,
ita quod ex se causa omnes bonitatis producat effectus; et excelse
quantum ad laudem universe creature. Et idcirco nominari ab aliquo
effectu non potest, quia omnia efficit unde consonanti armonia debet
ab omnibus excelse laudari, quia laus est omnium dulcissima.
Et quod non possit nominari subponit: Non enim continentie aut
vite vel consummationis causa tantum est, ut a sola hac aut altera providentia
supernominabilis bonitas nominaretur.
Dicit quod quot sunt bonitatis Dei
facientis omnia effectus, tot sunt providentie, id est omnis effectus bonitatis
Dei providentia est. Nam cum Dei providentia, que Deus est, sit
una et non plura, propter tamen eiusdem providentie multos effectus,

Torna all'inizio