ARTICULUS 2
Utrum sit necesse omnes homines nasci in peccato originali
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod non sit necesse omnes homines in peccato originali nasci.
Baptismus enim reddit regeneratis per ipsum, hoc quod per Adam perditum
fuit; quia donum Christi excedit delictum Adae, ut dicitur Rom. 5. Sed si Adam
non peccasset, homines in peccato originali filios non generassent. Ergo et
homines baptizati in filios peccatum originale non transmittunt.
2. Praeterea, mors est poena originali peccato debita. Ergo ubi non erit mors,
ibi non erit originale. Sed Hieronymus ponit quosdam in fine mundi non
morituros. Ergo videtur quod illi in originali non nascantur.
3. Praeterea, sicut Deus ex costa viri mulierem formavit, ita etiam potens est
nunc ex digito hominis, vel alio membro, corpus humanum formare. Constat
autem quod ille qui sic formatus esset, non descenderet ex Adam secundum
rationem seminalem. Cum igitur haec fuerit causa, ut Augustinus,
dicit, quare Christus originale non contraxit, quia non
fuit in Adam peccante secundum seminalem rationem, videtur quod iste originale
non habebit; et ita non est necessarium in omnes originale transire.
4. Praeterea, si muliere peccante, quae ante virum peccavit, vir liberi arbitrii
remansisset, poterat etiam non peccare. Sed si Adam non peccasset, etiam
muliere peccante, non fuissent ex eis homines in originali geniti. Ergo cum hoc
fuerit possibile, non est necessarium ut peccatum parentis primae, scilicet
Evae, in omnes posteros eius transeat.
5. Praeterea, ut Augustinus dicit in littera, concupiscentia libidinis quae est in
actu coitus, originale peccatum causat. Sed qualitercumque sumatur concupiscentia,
potens est Deus ab ea hominem liberare per miraculum. Ergo contingit
aliquem sine peccato originali nasci.
SED CONTRA est quod Apostolus Rom. 5, 12, dicit: «Peccatum in omnes homines
transit».
Praeterea, ille qui non est peccato obnoxius, redemptione non indiget. Si ergo
esset aliquis qui non in peccato originali nasceretur, praeter Christum, inveniretur
aliquis qui redemptione facta per Christum non indigeret; et sic Christus
non esset caput omnium hominum, quod non est conveniens secundum fidem.
Ergo nec ponere quod aliquis sine peccato originali nasci possit.
|
|