Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 785


Sequuntur haec in Manuscripto Codice Bibliotecae Regiae Parisiensis
post Librum I. editum a Du-Chesnio,
et Ughellio.
De Ludovico Francorum Rege loquamur.
Musa, para calamos, et eum modulando
sequamur.
Quamvis egregia pollerent laude parentes
Istius et Francos regerent simul, et Bibinentes,
Iste tamen Proavos, Atavos, et Avos superavit,
Dum virtute sua sibi regna novella paravit.
Tunc fines Calabros Rutuli, Siculosque tenebant,
Et se Romanis submittere despiciebant.
Audivit Ludovicus, gentisque Togatae
Armari iussit populos per Gallica late
Regna, Duces, Comitesque vocans; nullusque
remansit, Qui portet gladium; sic confitus ardua transit
Montis Apennini cacumina, usque ad undas
Piscarias venit fluvio turgente profundas.
Insula cingitur hoc a flumine Crisea dicta;
Nascitur hac vinum, potusque sibique ministrum
Huius Oliva tenet dextrum latus, atque sinistrum.
Quo dedit luctus, tanta est ibi copia fructus,
Ut credat visus, quod vera sit haec Paradisus.
Hanc simul aspexit fortissimus Induperator,
Ecclesia murus, Regni decus, et moderator;
Dixit: Habet Dominus Paradisum deliciarum.
Vallibus his, caulas ovium statuamus earum.
Quae iugiter famulentur ei noctuque, dieque,
Actibus in sanctis pietatis, iustitiaeque.
Iste locus, quem fertilitas, et copia rerum
Exornat, debet Domini secernere Clerum
A populo. Facjamus in hoc Claustrum Monachorum,
Qui sint sussulti Libris, actuque priorum.
His dictis incoepit opus, coeptumque peregit
Inque Monasterio Monachos residere coegit,
Ad victum praebens Villas, Castellaque plura
Natura munita, manu numquam ruitura.
His ita dispositis, si cetera scire velitis
Aures aptate; quantum loquar, enucleate
Rex Ludovicus postquam venit Beneventum
Audivit Calabros commotos, atque Tarentum,
Et Siculos cunctos Romanis bella parantes,
Et gentes alias sibi multas consociantes.
Accingunt igitur ferrum, vibrantque lacertis
Hastas, et portis Urbem egrediuntur apertis.
Nec cessant, donec videant hostilia rastra.
Atque Tarentinos, et eorum fumea castra.
Exclamant Franci vallantes obsidione.
Urbes cum populis mox facta deditione
Summittunt Regi Francorum seque, suosque,
Urbes, castra, domos, villas, agrosque, lucosque;
Atque Fidem Christi devote suscipientes
Sunt Ludovico Dominum victore colentes.
Subiedtis igitur Calabris, Rutulisque fugatis,
Jamque novae paci summittere colla paratis,
Moenia Romanie cum laulibus expetit Urbis
Debita victori solventibus undique turbis.
Obvius intranti totus processerat illi
Romanus Populus, magni simul, atque pusilli.
Summus Praesul ei tradidit cum codice Legem,
Atque coronatum vestit diademate Regem.
Ille vocabatur Adrianus Papa secundus,
Vir sanctus, legisque Dei notione profundus:
Hunc Ludovicus Rex noster magnificarat,
Ipsius et Clerum large tribuendo bearat.
Et quantum Clerum large tribuendo beavit.
Fecit propter eum Praesul quodcumque rogavit

Torna all'inizio