in exordio quam in conclusione: in exordio ut si nostrum vel alicuius factum ostenderimus esse tale per quod nobis reddatur favorabilis animus auditoris, (6) scilicet ut socius socium vel amicus amicum diligat; ut patrem natus colat et veneretur. (7) In conclusione captatur benivolentia ab ipso negotio cum ostenditur quid sequatur si premissa contingat impleri.
(8) Quomodo ab inimicis captetur benivolentia bene patet, scilicet si turpia vel segnia vel crudelia de illis probabiliter memoremus.
22. (1) DE DUPLICI GENERE EXORDIORUM.
(2) <Exordiorum> aliud principium, aliud insinuatio.
(3) Principium est oratio protinus et perspicue auditoris animum efficiens docilem, benivolum et attentum. (4) Insinuatio est oratio quadam dissimulatione et circuitione obscure subiens animum auditoris.
(5) Principio utimur in causa dubia, humili et honesta. (6) Insinuatione utimur quando causa nostra est turpis vel quando sunt auditores defessi vel quando videtur ab aversa parte auditoribus persuasum. (7) Et notandum (nota) quod in causa dubia, id est partim honesta et partim in honesta, semper est a captatione benivolentie inchoandum, sed in causa humili attentum
|
|