Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 208


Sed ante Christi adventum non erat completa; unde etiam quantum ad maiores
crescebat secundum diversa tempora. Alio modo id quod in articulo continetur,
non est articulus, sed aliquid concomitans articulum; et quantum ad hoc potest
fides quotidie explicari, et per studium sanctorum magis et magis explicata fuit.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad fidem redemptoris tripliciter se
habet humanum genus secundum diversa tempora. In primo enim statu ante
peccatum non oportebat ab aliquo homine haberi fidem explicitam de redemptore,
quia nondum servitus erat inducta; sed sufficiebat habere fidem implicitam
in cognitione Dei, ut scilicet homo crederet quod Deus ei provideret in eis
quae essent necessaria ad salutem. In secundo autem statu post peccatum ante
adventum Christi quidam habebant fidem explicitam de redemptore, quibus
revelatio facta erat, qui maiores dicebantur: quidam autem, ut minores, fidem
implicitam habebant in fide maiorum; unde eis sacramentum redemptionis sub
signis sacrificiorum proponebatur. In tertio autem statu post adventum Christi,
quia iam mysterium redemptionis impletum est corporaliter et visibiliter, et
praedicatum, omnes tenentur ad explicite credendum: et si aliquis instructorem
non haberet, Deus illi revelaret, nisi ex culpa sua removeret.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Angeli primitus mysterium incarnationis sunt
edocti quam homines, ut dicit Dionysius, 4 cap. caelest. Hierar., quantum ad
ipsam substantiam eius quod credendum est, quamvis non quantum ad omnes
circumstantias articulorum, quas postea rebus evenientibus cognoverunt. Et de
hoc plenius dictum est in 2 lib., dist. 11.
Ad secundum dicendum, quod auctoritates inductae in littera loquuntur post
peccatum, sive ante legem, sive post.
Ad tertium dicendum, quod quamvis aliis gentibus non esset data lex divinitus
communiter omnibus sicut Iudaeis, ex quibus nasciturus erat Christus, et sic
oportebat in eis potius fidem vigere; tamen multis etiam gentilibus revelationes
per Angelos factae sunt etiam de Christo, sicut patet de Sybilla, quae de
Christo expresse prophetavit. In historiis Romanis
etiam legitur, quod temporibus Constantini imperatoris inventum fuit in
Graecia quoddam corpus in sepulcro quodam habens laminam auream supra
pectus, in qua scriptum erat: «Christus nascetur ex Virgine et credo in eum.
O sol, sub Helenae et Constantini temporibus iterum me videbis». Illi etiam
quibus specialis revelatio facta non fuerat, salvari poterant, etiam si nihil de
lege Moysi audissent, neque aliquid de ea scirent, quia lex illa non erat omnibus
data, sed tantum Iudaeis; unde alii non peccabant si legis observantias non servarent.
Secus autem est de lege Christi, quae omnibus pronuntiata est.

Torna all'inizio