| secundum ordinem, scientiam, et actionem. Secundum ordinem quidem, inquantum
 in omnibus invenitur distinctio per primum, medium et ultimum: sicut enim
 angelica hierarchia, media est inter Deum et nos; ita etiam est accipere in ipsa
 hierarchia primam hierarchiam, et mediam et ultimam; et in unaquaque primum
 ordinem, medium et ultimum: in quorum unoquoque est accipere primos
 Angelos, medios et ultimos, et hoc a primo usque ad ultimum. Secundum scientiam
 vero, inquantum irradiatio divini luminis extenditur a primis usque ad ultimos,
 ut dicitur Iob 25, 31: «Numquid est numerus militum eius, et super quem
 non surgit lumen eius?» quod tamen non uniformiter ab omnibus recipitur; sed
 a superioribus in maiori simplicitate, et ab inferioribus in minori. Secundum
 actionem autem, quia primi habent actionem hierarchicam in medios, et medii
 in ultimos; et medii manifestant primos et ultimi medios eo modo qui supra
 expositus est: et sic secundum quatuor quae in definitione hierarchiae ponuntur,
 quadruplex eius connexio assignatur.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod distinctio quae est de ratione hierarchiae, est
 ordinatorum ad invicem, et ad aliquod unum: et talis distinctio connexionem
 non excludit, sed ponit.
 Ad secundum dicendum, quod plurium hierarchiarum est unus finis communis,
 et una communis perfectio et ratio: et ideo quae differunt in hierarchia, connectuntur
 in fine ultimo, et in communi ratione hierarchiae, et in lumine perficiente
 hierarchiam; sed ordines unius hierarchiae praeter hoc connectuntur in
 his quae sunt propria illius hierarchiae: et qui sunt unius ordinis, in propriis
 illius ordinis.
 Ad tertium dicendum, quod Angeli perficiuntur duplici lumine: lumine scilicet
 naturali, prout sunt intellectus quidam, et lumine gratuito perficiente ad actus
 hierarchicos: et utrumque lumen est unum in omnibus ex parte principii a quo
 est, et finis ad quem ordinantur; sed utrumque distinguitur et appropriatur
 diversis secundum diversam capacitatem recipientium; tamen distinctio ordinata
 est, et ipse ordo connexionem ponit; et ideo talis distinctio connexionem non
 excludit.
 Ad quartum dicendum, quod invenitur in hierarchiis et in ordinibus quidam
 communis finis, non quod unum sit in diversis, sed inquantum inveniuntur in
 uno diversorum proprietates secundum convenientiam et secundum ordinem
 sapientiae divinae, quae finem primorum coniungit principiis secundorum, ut
 dicit Dionysius. Et hoc patet discurrenti per singulas
 hierarchias. Primus enim ordo primae hierarchiae quodammodo secundum
 | 
 |