: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

99


gratia quare, quia a cunctis amabilis cunctisque
gratissimus extitisti, quod, quoniam secundum cuiusque
congruentiam persone tuorum status negotiorum educasti et hoc
quare, quia divinitus concessa gratia tibi hoc pre cunctis attribuit".
quasi domnus predilectionis mole habebamini. Nunc autem,
qui circa vestra negotia situs habeatur, minus patenter agnosco.
Unde valde minoris me esse existimo; eis vero cognitis cunctas
adversitatum moles a me repulsum iri non ambigo. Quapropter
vestram suppliciter oro clementiam, quatenus quod commodi
vel, quod absit, incommodi vestris contineatur negotiis, seriatim
mihi notificare dignemini. Itaque, quid me facturum vestre
placeat serenitati, stili non denegata vicissitudine remittatis".
In hac epistolarum manerie IIII, ut predictum est, rhetorici
colores convenienter possunt constitui: Repetitio, ratiocinatio,
sententia, articulus.
Repetitio tunc recte constituitur, cum continenter ab uno et eodem
in rebus similibus inque diversis principia sumuntur, sicut in predicta
patet epistola.
Sententia est oratio sumpta de vita, qua aut quid sit aut quid esse
oporteat, breviter ostenditur, que potest ordiri in supradicte benivolentia
epistole sic: "Difficile est cunctos sani capitis tuam *
non imitari prudentiam, cum rite cunctorum habilis imitator
existas, sic totius s expers habetur prudentie et qui tue bonitati
famulatur et qui tibi non amicatur".
Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis rationem poscimus, quare
quidque dicamus, quod convenienter fieri potest in supradicte manerie
epistole hoc modo: "Precelso dignus haberis, honore continuaque
dilectionis Articulus in predicta ponetur, si verba singula intervallis cesa oratione
distinguntur taliter: "Benivolentia, modestia summaque
prudentia omnibus placuisti" et similiter, quod facile est.
v

Torna all'inizio