Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 445

Tomus I


vel offensa si extitit, pace data. Rogo quatenus
de triumphalibus auspiciis domini, et
prospero statu vestro patrem Petrus frequenter
laetificer, nisi annectens excusatorium sic dicendo.
Ha pater pater quem gaudia distrahunt,
hunc alludere calamo non permittunt,
fateor: sed tempus in hujusmodi non
per momenta sic tollitur, ut quies vel otium
non alternet, alioquin defectum concluderet
ille versiculus:
«Quod caret alterna requie, durabile
non est.»
Totum ergo remittitur, et nihil ex praeteritis
imputatur, dummodo Petri per literas
suus Jacobus confortetur.
Cap. XXXVIII.
Idem, eidem, et super eodem.
Semper crescit culpa, quamdiu differtur
emenda, et mora quae ingruit, donec
purgetur, morosior judicatur. Olim
credo scripsi ne diutius sub hac mora languescere,
et in vobis claustra silentii precatus sum
reserari, quae mihi longo jam tempore dum
ostiarius clausit patri, filius amarum vulnus
inflixit, cui recta medela nunc paratur,
ut praescripto silentio mutus hactenus
jam loquatur.

Torna all'inizio