et voce preconis concio civium de more concitur. Eo
conveniunt universi, nec solum cives verum et vulgus
peregrinorum et hii qui causa presidii fuerant
accersiti. Tum primates vocati ex
diversis urbibus vicinis Ferrarie orant ad
multitudinem circumfusam non ea que sunt
consentanea legi divine vel ad publicum
bonum civium, sed ea que sibi commoda
videbantur ad concupiscentiam carnis et oculorum
ac ad superbiam vite necnon
ad eorum oppressionem qui non consentiebant
cum eis. Oravit novissimus Aldigerius de Fontana
civis Ferrarie, huius tam sancti edifici
architectus, qui inter cetera — quibus testis adolescens aderam
—inquit: « Non paveant amici partis nostre, neque
letentur vel spem bonam rebus suis concipiant
adversarii nostri ex interitu marchionis Azzonis;
nam ex eo superest nobis adolescens hic presens
bone indolis, de quo bene sperandum est. Verum,
si deficeret ex domo estensi proles ad
principandum idonea, unum dominatorem construeremus
ex paleis. Conclamabatur a multitudine
astanti: « Fiat, fiat! »; non tamen ab omnibus
civibus, sed ab aliis qui bona exulum possidebant
et in re publica prerogativis locupletes erant vel
fieri sperabant, ab hiis qui etiam commodorum
et detrimenti rei publice erant exsortes,
sicuti vulgus mercenarium et qui vocati
presidio venerant ad id opus. Unus quidem ex civibus
ibi presens peregrinorum mercenarium victum
|
1095
1100
1105
1110
1115
1120
|