quicquid ego suprascriptus Mattefredus vel meis heredibus facere 
voluerimus. et pro frugibus quod nos exinde lucraverimus, sic 
debeamus dare et absolvere censum ego suprascriptus Mattefredus, 
aut qualibet de meis heredibus, aut per nostros missos tibi suprascripti 
Iohannes abbas, vel at tuis successoribus, aut a qualibet de 
vestris missis omne annualiter infra annum qualiscumque die denarios 
sex, aut merces valientes denarios sex, et hoc repromitto et 
obligo me ego suprascriptus Mattefredus, vel meis heredibus tibi 
suprascripti Iohannes abbas, vel ad tuis successoribus. si nos hec 
omnia sic pleniter non conservaverimus, et ipsum censum annualiter 
non dederimus, quomodo suprascriptum est, nomine pena, 
componere promitto et obligo me ego suprascriptus Mattefredus, 
vel meis heredibus tibi suprascripti Iohannes abbas, vel ad tuis successoribus 
de auro mundo uncie sex. Quam et per rogum suprascripti 
Mattefredi hunc scriptum precarie scripsit ego Paulus 
notarius, in anno ab incarnacione domini nostri Iesu Christi anni 
sunt nungentesimo octuagesimo .IIIIo. et die [.....] mensis aprelis, 
indiccione .XII.a Actum in Balva, mense indiccione suprascripta, feliciter. 
Ego Mattefredus in hac precario [.....] me facto interfui. 
Ego Aldo rogatus interfui. Ego Anseramus rogatus interfui. 
DE VALLE TRITANA ET CARAPELLE. 
IN Dei nomine. Scriptum precarie, qualiter steti atque conveni 
inter nos Gualteri, filius quondam Deodati; et Temmari;
  |  
  |