Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

212


Postquam pater familias rem domesticam ordinavit quantum
ad uxorem et filìos, debet etiam ipsam ordinare quantum ad servos.
dicunt autem doctores quod sunt .IIIIor. genera servorum.
quidam enim sunt de ancilla nati, quidam in prelio acquisiti,
quia, sicut dicit beatus Petrus: "A quo quis superatus est, huius et
servus est". unde tales dicebantur servi a servando, quia ab hostibus
servabantur ne occiderentur. alij sunt servi conductitij,
qui sub pensione annua conducuntur; alij sunt emptitij, qui
pecunia emuntur. omnes istos servos Paulus in epistola
Ad Ephesios instruit dicens: "Servi, obedite dominis carnalibus
cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri,
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes, sed sicut
servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo". sed notandum
quod sunt quidam servi sensati, quidam pigri et otiosi,
quidam vero malitiosi. servi sensati sunt valde diligendi, unde
dicitur in Ecclesiastico: "Servus sensatus sit tibi [dilectus]
sicut anima tua". de talibus dicit Salomon: "Servus sapiens
dominabitur filijs stultis et inter fratres hereditatem dividet".
servi vero pigri et otiosi sunt continuis laboribus exercendi.
unde dicitur in Ecclesiastico: "Operatur in disciplina et
querit requiescere, laxa manus illi, et querit libertatem. iugum
et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes

Torna all'inizio