I Reg. II: Et non audierunt vocem patris sui, quia voluit Deus
occidere eos. Simile etiam de Pharaone, qui Moysen et Aaron
audire contempsit, Exo. VII: Ego indurabo cor eius et multiplicabo
signa et ostenta mea in terra Egypti, et non audiet vos. Item
Exo. XXXIII: Miserebor cui voluero et clemens ero in quem michi
placuerit. Ideo dicit Apostolus, ad Ro. IX: Ergo cuius vult miseretur
et quem vult indurat. Simile etiam de Saule, de quo Dominus
dixit Samueli, I Reg. XVI: Usquequo tu luges Saul, cum
ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Simile de Nabal,
qui filius erat Belial, ita quod nemo poterat ei loqui, ut habetur I
Reg. XXV. Roboam quoque rudis fuit et corde pavido, ut dicitur
II Paralipo. XIII, et propter duriciam cordis sui, et quia stultus
erat, non audivit populum deprecantem nec adquievit populi precibus.
Erat enim voluntas Dei ut compleretur sermo eius et cet.
Ideo Dominus dicit, Ys. XLVI: Consilium meum stabit, et omnis
voluntas mea fiet. Item Ecclesiastes VII: Considera opera Dei,
quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. Quod accidit
omnibus supradictis et specialiter Heliu Buzite, quem dicunt
Balaam fuisse filium Beor ariolum, de quo habetur Numeri XXII
et XXIII et XXIIII. Qui quamvis dixerit: Moriatur anima mea
morte iustorum et fiant novissima mea horum similia, tamen gladio
filiorum Israel fuit occisus, ut habetur Iosue XIII, quia non
solum quorum vitam laudaverat imitari contempsit, verum etiam
docuit Balach mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari,
ut habetur Apoc. II et Numeri XXV. Hunc Deus despexit,
ut habetur Iob XXXVIII, dicens ad Iob: Quis est iste involvens
sententias sermonibus imperitis? Ideo dicit Sapiens, Prover. XXVI:
Qui imponit stulto silentium iras mitigat. Item pro omnibus supradictis
dici potest illud Eccli. III: Cor durum male habebit in novissimo.
Quibus associari potest pessimus ille Helyas, cuius occasione
diximus supraposita. Cor durum non habuit Iob, qui dixit,
XXIII: Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me.
|
|