Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

227


florebat circa annos Domini .D.C.; per quantum autem
temporis Sirus precesserit Gregorium ignoratur. supponamus tamen
quod saltem per annos .xx. eum precesserit. tunc igitur
oportebit dicere quod Valentinus, qui fuit episcopus primus de
illis quorum nomina reperiuntur, cepit circa annos Domini .DXL.;
et Felix, qui fuit episcopus secundus, cepit circa annos Domini
.DLX.; et Syrus, qui fuit episcopus tertius, cepit circa annos
Domini .D.LXXX., Romulus autem, qui fuit episcopus
quartus, cepit circa annos Domini .DC. et secundum istam
computationem Gregorius et Romulus eodem tempore floruerunt.
ille Rome, iste Ianue. et sicut diximus de predecessoribus sancti

Torna all'inizio