Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut in rebus naturalibus una perfectio alteri superadditur,
sic ut quaedam res habeant unam illarum, et quaedam duas, et sic
deinceps; ita etiam in moralibus contingit in actu considerare aliquam perfectionem
alii superadditam; ex quarum unaquaque dicitur actus bonus; et si aliqua
illarum perfectionum desit, deerit bonitas quae est secundum perfectionem
illam. Verbi gratia, omnis actus, inquantum est actus, habet quamdam essentialem
bonitatem, secundum quod omne ens bonum est; sed in aliquibus actibus
superadditur quaedam bonitas ex proportione actus ad debitum obiectum, et
secundum hoc dicitur actus bonus ex genere; et ulterius ex debita commensuratione
circumstantiarum dicetur bonus ex circumstantia; et sic deinceps, quousque
perveniatur ad ultimam bonitatem, cuius humanus actus est susceptivus,
quae est ex ordine in finem ultimum per habitum gratiae et caritatis: et ideo
actus illorum qui gratiam et caritatem non habent, hoc modo bonus esse non
potest: et haec est bonitas secundum quam actus meritorius dicitur.
Sed subtracto posteriori, nihilominus remanet prius, ut in lib. De causis
dicitur; unde quamvis ab infidelium actibus subtrahatur ista bonitas,
secundum quam actus meritorius dicitur, remanet tamen bonitas alia vel virtutis
politicae, vel ex circumstantia, vel ex genere: et ideo non oportet quod omnis
eorum actus sit malus, sed solum quod sit deficientis bonitatis; sicut quamvis
equus deficiat a rationalitate quam homo habet, non tamen ideo malus est, sed
habet bonitatem deficientem a bonitate hominis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur, omnis vita infidelium peccatum est,
non est intelligendum hoc modo, quod omnis actus eorum peccatum sit, sed quia
semper cum peccato vivunt: quia infidelitas est tale peccatum, quo retento, nullum
aliorum dimittitur. Vel dicendum, quod intelligitur de illis actibus ad quos ex
sua infidelitate impelluntur, ut est adorare idola, et abstinere a cibis prohibitis in
lege, quasi non sit eis licitum vesci: et hoc videtur intendere Apostolus.
Ad secundum dicendum, quod fides dirigit intentionem in finem ultimum; sed
ratio naturalis vel prudentia potest dirigere in aliquem finem proximum: et quia
ille finis proximus est ordinabilis in finem ultimum, etiamsi actu non ordinetur,
ideo in infidelibus, quorum actus per vim rationis in talem finem diriguntur,
possunt aliqui actus esse boni, sed deficientes a perfecta bonitate, secundum
quam actus est meritorius.
Ad tertium dicendum, quod sicut aliquid participat bonitatem, ita etiam Deo est
acceptum: et ideo actus illi enuntiantur Deo accepti simpliciter qui meritorii
sunt, completam bonitatem habentes; sed tamen etiam actus alii, secundum
quod sunt boni ex genere vel ex circumstantia, Deo placent, non tamen sicut
remunerabiles aeterno praemio.
|
|