sibi naturaliter deputato discedere numquam debent, ut multa
sincategoremata et adverbiales determinationes, que suis desiderant
exigentiis familiariter inehrere. Unde vitiosum est dicere:
'Omnem debemus cum summo studio amare virtutem' (10)
De huiusmodi ordinatione partium quidam ait:
"Nobilis accedit gravitas ex ordine solo
Quando que sociat constructio separat ordo
Ut sit in hac forma perversio: rege sub illo,
Tempus ad illud, ea de causa, rebus in illis.
(11) Aut huius generis traiectio: dura creavit
Pestiferam fortuna famem letalis egenam.
Gente fames spoliavit humum. Sic ordine distant
Que constructa tamen prope stant. Structura propinqua
Declarat levius sensum, sed plus sedet auri
Plusque favori habet moderata remotio vocum".
19. (1) DE VENUSTA ORDINATIONE VERBORUM.
(2) Ordinationi autem predicte, id est transgresioni, debet
quedam lepida suavitas adiacere. (3) Ad cuius intelligentiam est
sciendum quod si dictio desinit in consonantem sequens debet
incipere a vocali vel, si placeat, e converso, ut: 'Celestis altitudo
consilii duas esse voluit in seculo potestates' (4) Item, quia leporen
locutionis impediunt celeres dictiones, debet earum celeritas
longarum dictionum intercapedine retardari (5) et, e
|
|