Ad hoc monasterium monachorum nigrorum Sancte Crucis de Cypro 
accessi recedens de Nicosia. et perveni illuc cum devocione et 
reverencia et vidi et tetigi lignum illud benedictum. quod ab omnibus in 
reverentia habetur. et navigantes mare in tempestatibus maris invocant 
crucem benedictam de Cypro. 
Die Veneris de sero in vigilia Beate Marie Magdalene. unam navem 
ascendi. que dicitur criparia. et de Famagosta recessi usque terram 
sanctam et in festo beati Jacobi pervenimus. omissa provincia Cypri. 
et illa die sero recessimus. transire volentes brachium maris. et. dum pervenissemus prope terram sanctam. ventus validus nos invasit. qui nequiter 
duxit nos usque Cesaream castrum. quod antiquitus vocabatur Antipatrida 
ab Antipatre. patre Herodis. et nunc dicitur Arsuff. et est super 
mare et est destructum: fuit fratrum Hospitalis Sancti Johannis. Et. 
sicut Deo placuit. penultima die mensis Julii dominico. misit nobis 
Deus gratiam suam. et. prospero vento flante. pervenimus ad portum Jaffe 
seu Joppe. quod Jaffa nunc dicitur. et tota nocte stetimus extra portum. 
sed. die lune adveniente. super terram sanctam descendimus de licentia 
Sarracenorum. quam prostratus et oculis plenis lacrimis plusquam XX 
vicibus deosculatus fui et omnes alii peregrini similiter: de Jaffa autem 
usque Famagostam sunt trecenta quinquaginta miliaria. 
Ista Jaffa dicta est antiquitus Joppe. posita in uno angulo maris. ab uno 
latere castrum. que Arsuff. distans a Joppe per Viij miliaria et est 
usque Cesaream. que distat a Joppe per XXV miliaria. et est super mare: ab 
alio latere est castrum Beroardi. quod distat a Joppe per X miliaria. et est 
super mare. Joppe autem fuit nobilissima civitas super collem situata.
  |