Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 178


mors anime et perseverancia peccatorum descensus c.94r.a
in Infernum. Desperacio vero est quando quis omnino
diffidat de bonitate Dei credens peccata sua Dei misericordiam
superare, sicut fecit Cahyn in Genesi IIII° et Iuda,
qui pocius currit ad laqueum quam ad penitenciam
agendum. Et ut plene tibi pateat omni peccati genus, audi
Bonaventuram scribentem in Brevi Scripture sacre:
" Quamquam omne peccatum sit generaliter contra Deum
trinum et unum, a proprietate tamen aliquod peccatum di-
citur commicti in Patrem, ut quid perseverans in voluntate
circa facultatem deficit; datur enim Patri omnipotencia.
Aliquod est in Filium, ut peccatum commissum ex ignorancia,
quia Filio actribuitur sapiencia. Aliud dicitur in
Spiritum sanctum, de quo presens narracio facta est, quia
procedit ex carta malicia obstinate. Require in eodem li.
c. XXVI, XXXVII.

1



5




10




15
Torna all'inizio