non plus posse videre propter tenebras suas. Cur hoc, domine, cur hoc?
Tenebratur oculus eius infirmitate sua, aut reverberatur fulgore tuo? Sed
certe et tenebratur in se, et reverberatur a te. Utique et obscuratur sua
brevitate, et obruitur tua immensitate. Vere et contrahitur angustia sua,
et vincitur amplitudine tua. Quanta namque est lux illa, de qua micat
omne verum quod rationali menti lucet! Quam ampla est illa veritas, in
qua est omne quod verum est, et extra quam non nisi nihil et falsum
est! Quam immensa est, quae uno intuitu videt quaecumque facta sunt, et
a quo et per quem et quomodo de nihilo facta sunt! Quid puritatis, quid
simplicitatis, quid certitudinis et splendoris ibi est! Certe plus quam a
creatura valeat intelligi.
Capitulum XV.
Quod maior sit quam cogitari possit.
Ergo domine, non solum es quo maius cogitari nequit, sed es quiddam
maius quam cogitari possit. Quoniam namque valet cogitari esse
aliquid huiusmodi: si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid maius
te; quod fieri nequit.
Capitulum XVI.
Quod haec sit " lux inaccessibilis, quam inhabitat ".
Vere, domine, haec est lux inaccessibilis, in qua habitas. Vere enim
non est aliud quod hanc penetret, ut ibi te pervideat. Vere ideo hanc
non video, quia nimia mihi est; et tamen quidquid video, per illam video,
sicut infirmus oculus quod videt per lucem solis videt, quam in ipso sole
nequit aspicere. Non potest intellectus meus ad illam. Nimis fulget, non
capit illam, nec suffert oculus animae meae diu intendere in illam. Reverberatur
fulgore, vincitur amplitudine, obruitur immensitate, confunditur
capacitate. O summa et inaccessibilis lux, o tota et beata veritas, quam
|
|