Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 168


se sub potenti manu Dei et pacem conposuit aput Venecias cum Alexandro
summo pontifice; et cum segregatus fuisset a gremio matris ecclesie, reconciliatus
est ecclesie universali. Ubi et cum Lombardis ad VI annos et cum rege Siculo
ad XV annos treugam fecit. Quo anno Christiani cum Sarracenis ultra mare
pugnaverunt et optinuerunt, quia VII milia Christianorum triginta duo milia
discumfecerunt Saracenorum. Imperator igitur in Alamaniam rediit, et apostolicus
Romam rediit. Ubi anno Domini MCLXXVIIII. universale concilium
celebravit. In quo canones statuit et promulgavit. Et tunc Offredus, ordinator
meus, vir simplex, mansuetus et Deo devotus, Cremone fuit episcopus. Anno
vero Domini MCLXXXI. Lucius papa creatur, qui pro Tusculano Romanos acriter
impugnavit. Anno Domini MCLXXXIII. imperator cum Lonbardis pacem aput
Constantiam fecit. Anno [Domini] MCLXXXIIII. papa Lucius Veronam venit,
qui me anno precedenti subdiaconum ordinaverat et pro hoc adventu ad imperatorem
direxerat. Anno vero [Domini] MCLXXXV. imperator in Ytaliam
rediens Cremam in odium Cremonensium reedificavit. Quo anno ego Sicardus,
presentis operis conpilator et scriba, Cremone, licet indignus, electus sum ad
episcopale officium. Eodem quoque anno Urbanus, cardinalis et Mediolanensis
archiepiscopus, papa creatur. Eodem quoque anno terre motus modicus fuit
in Ytalia. Anno [Domini] MCLXXXVI. imperator quoddam castrum Cremonensium,
[quod] Manfredi nomine vocabatur, omnino destruxit. Sed auctore
Domino per meum ministerium facta est inter imperatorem et cives meos reconciliatio.
Anno [Domini] CLXXXVII. Ierusalem a Salatino capta est, et terra
Domini ab infidelibus occupata. Eodem anno porte civitatis fuerunt edificate.
Eodemque anno Gregorius aput Ferrariam papa creatur. Hic fuit vir religiosissimus,
cuius mundus in maligno positus non fuit presentia dignus; et ideo, cum
sedisset vix duobus mensibus, substulit eum Deus. Hic ortabatur plurimum
Christianos crucis signum sumere et ad recuperandum civitatem sanctam Ierusalem,
crucem et sepulcrum Domini festinare. Imperator igitur victoriosus Italiam
sibi et inter se pacatam relinquens, in Alamaniam rediens, [crucis se et suos,
ut Domino militaret,] signaculo communivit, honorabiles nuntios magnanimus ad
Salatinum direxit, monens et minitans, ut terram desereret, quam invaserat, Iesu
Christi. Tunc temporis Gregorio Clemens in papatu successit. Nos autem rogatu

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio