corde tactus humano omnia quae ei intulerat mala cordetenus reminiscens, vultu pallenti
obriguit. Tandem ut tyrampnidem, quam ipse circa pectus versabat, crudeliter exerceret,
tota cum civitate Heribertum in vinculis redigi cupiens et eius fautores, omnibus eorum
filiis atque rerum substantiis militibus suis in praeda donatis, obsidione statuta obnixe
firmando decrevit. Igitur convocatis regibus quatuor, et coadunatis ducibus et marchionibus
comitibus nec non episcopis omnibus, quos aut blanditiis aut terroribus illo in tempore
habere poterat, et peditum multitudine ineffabili, ad Heribertum obsidendum totamque
eius civitatem, minansque fame ferro et igne inextinguibili circumvenire, pervenit. Quod
dum ad hoc peragendum negotium, a quo retrahi eum nemo poterat, circumfuso atque
circumsparso exercitu Mediolanum pervenisset, iuxta fluvium quod Vitabilis vocatur,
quod quondam omnes ultramarinas divitias cum flumine Lambro ab urbe usque in Padum
sociatum nobis ut mater quotidie repraesentabat, ubi non longe ab urbe castris et tentoriis
infixis, fatigatus consedit. Unde per aliquot dies suum inibi recreans exercitum,
ordinatisque signis atque legionum ducibus, in tertia die ut civitatem funditus demoliretur,
omnes milites ac universorum peditum catervas ad praeliandum per unamquamque portam
civitatis velut feras dimisit. Quibus dimissis, alius imperatoris amore, alius timore
eiusdem, alius muneribus et donis atque promissis, alius spe praedae, alius civitatis opibus
illectus, e quibus ipse suas animaverat gentes, alius ira odio civitatis imbutus, prout natura
gentis suae exigebat, sonitu terribili inauditoque garritu proeliantes, primo aliquantulum
cives terruerunt, et cominus lanceas sagittas ceteraque proeliis congrua emittentes,
incaute ex nostris multos feriebant. At nostri, ut erant edocti, portis et seris et anteportis
turribus valde munitis, quod anteportale vocatur consitum ante portas et triangulare,
hostibus introitum claudens, et turribus muratis trecentum decem, quae in circuitu urbis
ita densae erant, ut omnes qui eas custodiebant, ut vicini supersedentes confabularentur,
valde munitis, primo iuxta archum triumphalem, quem Heribertus papilione superimposito
et viris fortibus superimpositis mirifice armis munitionibus tormentis muniverat,
exercitui hostium viriliter praeliantes obviati sunt. Et videntes tantam gentium multitudinem
atque armorum inauditum audientes fragorem, ultra herbarum multitudinem eos
extimantes, in primo ictu belli, cum hostes manu ad manum cursitarent, summo impetu
tela emittentes aliquantulum sustiterunt. Interea nostri, cum eos paulatim qui in armis
armorumque ictibus aut belli ingenio valerent, cognovissent, lanceis et ensibus, iaculis
atque sagittis ceterisque bellorum ornamentis velut misera animalia eos ubique dispersos
trucidabant. Cum autem eminus veniebant, unusquisque, prout diversarum terrarum erat
provinciis voces dissonas emittendo, summo impetu in nostros tela emittendo irruebat.
Ob hoc enim nostri aliquantulum subsistentes, omnia telorum genera quae possunt emitti,
ab inimicis detorta recipiebant. Itaque inimicorum telis callide exceptis, viriliter sua arma
regentes milites ac pedites, ut a magistris belli erant edocti, certatim ut erant ordinati
suum locum custodientes, competenter et caute certabant. Nemo sine conscilio in hoste
feriendo irruebat; nemo suum terminum sine gravi hostium concursione aut vulnere deserebat;
nemo hostem, etiamsi opportunum ad feriendum conspiceret, solus ex suis exiliens
percutere audebat. At ubi bellum in aliquam gravescebat partem, et pondus eiusdem
supereminebat, non omnes, sed legio ad quam qui super turrim astabat signum faciebat,
ordinatis signis statim subveniebant. Propterea adunati valdeque constricti hostes obnixe
iam secure irrumpentes, alius ensem regens, alius lanceam manu tenens, Teutonicos et
ceteros hostes feraliter percutiebant; alius sagittis ceterisque tormentis ipsos percutiendo
atque minuendo perterrefaciebat, alius ferreis uncinis hostes quos ad se trahere poterat,
trucidabat. Demum sic facientes, multis inimicorum ferro trucidatis, per aliquot dies
equites cum equitibus, pedites cum peditibus proeliati sunt. At milites, quorum virtute
atque animi scientia et corporis ingenio bella gerebantur, clanculo militibus audacissimis
atque fortissimis centenis dimissis, ut hostes a quacumque parte possent invadere, modo
a laevo latere modo a dextero, modo in prima fronte modo retro, maxime cum bello
|
|