Salimbene de Adam: Cronica

Pag 110


derisos. Iste magister Boncompagnus, cum esset sollemnis dictator,
ex consilio amicorum suorum ad curiam Romanam accessit,
volens experiri si forte ex dictamine suo Romane curie posset
gratiam invenire. Quam cum non invenisset, recedens inde, factus
iam senex, ad tantam devenit inopiam quod oportuit eum
apud Florentiam in quodam hospitali vitam finire. Hinc Sapiens
in Eccle. IX dicit: Vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium
bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum
gratiam, sed tempus casumque in omnibus
. Item Eccli. XXVI:
In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia michi
advenit: vir bellator deficiens per inopiam, et vir sensatus contemptus,
et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, Deus paravit eum ad
rúmpheam
.
De fatuitatibus fratris Iohannis de Vincentia, qui erat de Ordine fratrum
Predicatorum.

Porro frater Iohannes de Vincentia, de quo supra fecimus
mentionem, ad tantam dementiam devenerat, propter honorem
sibi impensum et quia habebat gratiam predicandi, ut crederet
etiam sine Deo se veraciter miracula posse facere. Que maxima
stultitia erat, cum Dominus dicat, Io. XV: Sine me nichil potestis
facere
. Item Prover. XXVI: Sicut qui mittit lapidem in
acervum mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem
. Cum autem
reprehenderetur frater Iohannes a fratribus suis de multis fatuitatibus
quas faciebat, respondebat eis dicens: «Ego exaltavi
Dominicum vestrum, quem XII annis sub terra tenuistis absconsum,
et nisi quieveritis, vilificabo sanctum vestrum et facta vestra
publicabo». Talia itaque audientes sustinebant ipsum, quousque
mortuus est, non invenientes qualiter contra eum insurgerent.
Hic, cum quadam die venisset ad domum fratrum Minorum, et
barbitonsor ei barbam rasisset, valde habuit pro malo, eo quod
fratres pilos barbe sue non collegerant, ut pro reliquiis
reservarent.

Torna all'inizio