et intraverunt ipsam civitatem. Et cum dominus Ubertus marchio
Pellavicinus hoc intellexisset, qui tunc temporis in Cremona dominabatur,
venit cum magno exercitu Cremonensium et cum parte
Placentinorum, et intraverunt similiter dictam civitatem Laudi
et precipue in castrum imperatoris quod erat ibi edificatum.
Nam in qualibet civitate, in qua dominium habuit, voluit habere
imperator palatium aut castrum. Steterunt igitur ibi bene per
mensem. Et in mense Iulii et Augusti ambe partes, scilicet Cremonenses
cum suo exercitu et Mediolanenses cum suo, stando ibi,
Cremonenses combusserunt quam plures contratas illius civitatis
et explanaverunt partem de muro et foveas civitatis. Et Cremonenses
ad propria sunt reversi et dimiserunt civitatem sine aliquo
conflictu. Et Mediolanenses steterunt ibi.
Et dominus papa postmodum venit Brixiam, deinde Mantuam,
postea ad monasterium Sancti Benedicti quod est inter Padum
et Larionem, ubi comitissa Matildis in archa saxea tumulata quiescit.
Et ibi papa cum cardinalibus suis circa sepulcrum eius dixit
psalmum De profundis, recordatus beneficiorum que Romane
Ecclesie et Romanis pontificibus condam contulerat comitissa.
Postea venit Ferariam, et ego eram ibi. Cum autem Ferariam
deberet intrare, misit dicendo fratribus Minoribus quod occurrerent
sibi et quod semper starent iuxta eum; quod totum fecimus
per viam Sancti Pauli. Nuntius autem istorum fuit quidam
frater Minor de Parma, frater Buiolus, qui attinebat pape et
morabatur cum eo. Confessor autem pape erat quidam alius frater
Minor, scilicet frater Nichola, amicus meus, quem papa fecit
Assisinatem episcopum; et frater Laurentius, amicus et socius
meus, similiter morabatur cum papa, quem postea fecit archiepiscopum
Antivarensem; et duo alii fratres de Minoribus preter
iam dictos adhuc erant de familia pape. Et pluribus diebus
papa stetit Ferarie infra octavam beati Francisci. Et predicavit
stando super fenestram palatii episcopi. Et cardinales aliqui
stabant iuxta eum hinc inde, quorum unus, scilicet dominus Guillielmus,
nepos suus, post predicationem alta voce fecit confessionem.
Erat autem populus grandis quasi ad iuditium congregatus.
Et papa protulit istud thema: Beata gens cuius est Dominus
|
|