LXXXXIIII. QUOD CASTELLANUS NON POSSIT DARE  
TUTELAS CURAS VEL EMANCIPATIONES. 
OLDRADUS Dei et appostolice sedis gratia episcopus Novariensis  
et comes dillecto in Christo castellano nostro Ripperie salutem in  
domino. Licet iurisdictionem temporalem Insule et Ripperie tibi  
duxerimus comittendam nostre tamen intentiones non fuit, nec est  
quod de dationibus tutorum vel curatorum vel emancipationibus  
te intromittres ullo modo, tamen, ad omnem fraudem tiollendam,  
que in premissis per te iuste actenus facta fuerit, approbamus, tibi  
districte inhibentes ne de ipses de cetero te nullatenus intromittas  
cum ipsas predecessorum nostrum vestigis inherentes nobis vel  
nostro generali vicario duxerimus reservandas, decernentes irritum  
et inhane si secus per te in premissis fuerit attentatum. In quorum  
testimonium presentes fieri iussimus et nostri sigilli appositione  
muniri. Datum Insule, M°CCC°LVIIII°, die XXI ianuari, XII indictione.  
Ego Quiricus de Lamutia de Insula, notarius prefatique domini  
episcopi scriba predictas litteras ipsius patris mandato registravi et  
me subscripsi. 
LXXXXV. DE OLIVIS ET AMIGDALIS PLANTANDIS. 
Nos Oldradus, Dei et appostolice sedis gratia episcopus  
Novariensis et comes, licet de universis hominibus nobis et  
Novariensi ecclesie spiritualiter subiectis curam debitam gerere  
debeamus, de illis tamen nobis est cura dilligenter adhibenda et  
circha ipsorum comoda et utillitates pervigili studio vigilandum,  
quos spiritualiter et temporaliter gubernamus, in his presentim que  
comunem causarum utilliatem respitiunt profitemur. Attendentes  
igitur quod contrata nostra Ripperie nobis et eidem Novariensi  
ecclesie spiritualiter et temporaliter subiecta disposita est ad  
amigdolarum et olivarum fructifficationem sicut aliquibus iam  
dicte contrate partibus hoc apparet, quilibus si homines antedicti  
ad eorum plantationem temporihus retrhoactis intendissent non  
modicum habundarent ex quo eisdem hominibus utillitas maxima  
sequeretur, volentes in his que in eorum utillitatem comunem  
respitiunt dirrigere mentis nostre, statuimus et ordinamus quod
  |  
  |