miserat, apud Scaleam praestolatur, Bervenis quidam, a Melfa veniens, nuntiat melfetanos
mercatores, onustos pretiosis opibus, a Melfa versus Melfam haud procul a castro transire.
Quo audito, non minimum gavisus, equum insiliens, inter Gisualdum et Carbonariam, cum
tredecim tantum militibus, mercatoribus occurrit; captosque Scaleam deduxit; omniaque, quae
secum habebant, diripiens, ipsos etiam redimere fecit. Hac pecunia roboratus - largus
distributor-centum sibi milites allegavit, quibus, totam Apuliam crebris et diversis incursionibus
dilacerans, Guiscardum in tantum sollicitum reddebat, ut, adcquirendae Calabriae
oblitus, jam quod acquisierat pene amitteret.
XXVII.-Anno MLVIII clades permaxima et flagellum irae Dei, ut credimus, peccatis
exigentibus, divinitus immissum, totam Calabriae provinciam, curriculo trium mensium, martii
videlicet, aprilis et maji, in tantum attrivit, ut, trino morbo mortem sibi imminere cernentes,
cum unum ad vitae periculum sufficere posset, vix aliquid quodvis horum, nedum tria simul
furiosissime detonantia pericula, se evadere posse existimarent. Nam una ex parte gladius
a Normannis, vix alicui parcens, desaeviebat; ex alia vero fames, viribus exhaustis, perlanguida
aestuabat; tertia vero pugna mortalitatis, horribiliter defluens, vix aliquem intactum
permittens evadere, ut in arenti arundineto laxis habenis furens incendium, percurrebat.
Pecunias habentes, quid emerent non habentes, atque ipsos liberos, ex ingenuitate plorantes,
vili pretio in servitium venundantes, dum, ubi illud ad victus utilitatem expenderetur, non
inveniebant, ad augmentum doloris sui propter amissionem, incassa venditione liberorum,
quasi quarta calamitate cruciabantur. Recentis carnis absque pane comestio, dyssenteriam
faciens, multos deiciebat, quosdam autem spleniticos faciebat. Quadragesimae sanctam observantiam,
a sanctis et religiosis patribus catholice contractam, angustia dissolvit, in tantum
ut, non solum lactis vel casei verum etiam carnis comestione, reliquis temporibus concessa,
etiam ab ipsis, qui alicuius honestatis antea videbantur, violaretur. Sic herbarum virentia
olera, quibus pulmentaria fieri solent, terrae sterilitas substraxerat; ubi vero inveniebantur,
quadam pruina vitiati aëris decocta, plus obesse quam prodesse, degustata, videbantur. Fluvialibus
carectis et quarundam arborum corticibus cum castaneis et quercinis sive ilicinis
nucibus, quas glandes dicimus, porcis substractis, et mola post exsiccationem tritis, panes
facere, modico milii admixto, tentabant. Crudae radices, cum solo sale degustatae, ventris
tumorem cum pallore vultus excitantes, vitalia intercludebant. Matres pietatis affectu ab
ipso liberorum ore cibum rapere, potius quam administrare, impudenti violentia satagebant.
Sic trino flagello usque ad novas fruges attriti sunt. Sed, novis frugibus supervenientibus,
|
1
5
10
15
20
25
30
|