est causa quare hi, quibus dicit ipsa divinitas id est Christus «Iam non
dicam vos servos sed amicos meos», sint domini. Nam Apostolus ait
quod sint «dii multi et domini multi in celo et in terra», et secundum
septuaginta interpretes, ubi nunc scribitur in psalterio «elevaverunt flumina,
Domine», legitur «elevaverunt flumina domini», quod Cassiodorus
Senator et expositor illustris in discipulos et apostolos Domini
nostri Iesu Christi interpretatur. Ipse quoque psalmigraphus hortatur
nos ad divinitatem laudandam dicens: «Confitemini Domino, quoniam
bonus est» et non invidus, «quoniam in seculum misericordia eius»,
quam fecit, ut de servis faceret dominos. De quo verbo, ut ostenderet
quod per se erat etiam participasset nobiscum, addit: «Confitemini Deo
deorum», id est laudate Deum, quia de hominibus fecit deos, ut dicatur
et sit Deus deorum; «confitemini Domino dominorum», id est laudate
Dominum et benedicite, quia de his, qui non erant digni ut forent
servi, fecit dominos, ut dicatur et sit Dominus dominorum. Quia
servos suos Dominus omnium per naturam fecit dominos, idcirco theosophi
laudant Christum Dominum dominorum.
Quod vero queris, si Christus prius fuit Deus quam esset Dominus,
dico quod stulte queris, quia Deus non habet aliquid prius. Quod iterum
queris, si Deus incepit esse Deus deorum, dico quod incepit esse Deus
deorum, non tamen incepit esse, nec incepit esse Deus. Sicut Deus
factus est homo, non tamen Deus factus est. Quod vero et amplius
queris, si Deus incepit esse Dominus, dico quod Deus incepit esse Dominus,
ex quo servum incepit habere. Ergo Deus aliquid esse temporaliter
incepit. Dico id falsum esse, quoniam qui incipit esse Dominus,
non incipit esse, sed magis incipit esse ad aliquid.
[32]
Quod laudant eum Sanctum sanctorum
Sed et Sanctum sanctorum laudant eam ex causativis. Dicit quod theosophi
laudant divinitatem, id est Christum, ut substantialiter et essentialiter
|
|