n. 65
Absit mihi domestica vinea quod ita sit sterilis animo
sicut verbo, quia si non esset tolerabilius suus non dicerer,
et ipsa vel ipse meus competentius taceretur. Hoc,
inquam, absit remotius, ut suus non dicatur alteruter ex
duobus quos una provincia genuit, et una terra lactavit,
et incrementis sequentibus non multum dispar provectus
arrisit; et adhuc etiam absit et tertium, ut lingua non
redoleat inter istos affectum, et haustus vocis non auriga
sit operis, ut mutuo sui dicantur, nec sint: haec inquam
inter mores homines abdicant et natura proscribit. In
his itaque si Petrum aut Jacobum negligentia feriat vel
maculet culpa, perspicacitas vostra mundo jam experta
discutiat, nec, quasi patris verenda rideat, censuram restringat:
non enim pudet argui patrem a filio, si peccavit.
Reor tamen quod me tuetur exceptio, quae tam
peremptoriis quam minoribus subducit aegrotos, et
diem prorogat etiam, dum poenalis instantia moram accusat.
Cum enim multis morer occupatus majoribus, qualem
me dimiseritis oblivio non obduxit. Collectis ergo
per calculos mensibus, usque nunc docebit vos veritas,
qualiter non solum mihi, sed et multis in me mors remedio
fuerit, et vita tormento. Quid itaque mirum, si tunc
non salutavi quem diligo, dum in me crebris accessibus
|
|