4. Praeterea, corpus Christi ex Virginis sanguinibus formatum est. Aut ergo in
eodem instanti fuit sanguis et caro; et sic eadem materia simul erit sub duabus
formis substantialibus disparatis, quod est impossibile: aut in alio et in alio
instanti. Sed inter quaelibet instantia est tempus medium, ut in 6 Physic.
probatur. Ergo conceptio Christi tempore mensuratur, et non est subito
peracta.
5. Praeterea, concipi est quoddam fieri, sicut conceptum est quoddam factum
esse. Nihil autem in permanentibus simul fit et factum est: alias simul aliquid
esset et non esset: quod enim fit in permanentibus non est: quod autem factum
est, iam est. Ergo in carne Christi non simul fuit concipi et conceptum esse: et
sic fuit ibi prioris et posterioris successio.
SED CONTRA: conceptionis principium esse non potuit antequam conceptionis
activum in Virgine esset. Sed conceptionis activum fuit in ipsa divina sapientia,
quae ex sanguinibus Virginis carnem sibi copulavit, ut dicit Damascenus.
Ergo non potuit prius conceptio incipere quam in uterum Virginis divina
sapientia descendisset. Sed, sicut dicit Gregorius in Moral.,
Spiritu adveniente, mox Verbum in utero, mox intrat Verbum caro factum. Ergo
conceptio carnis incipere non potuit antequam caro esset. Sed ad speciem carnis
terminata est conceptio. Ergo non prius incepit conceptio quam terminata
esset; et ita sine successione fuit.
Praeterea, conceptio Christi facta est virtute divina, quae infinita est. Sed virtutis
infinitae est subito suum effectum producere. Ergo conceptio Christi subitanea
fuit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod conceptio Christi secundum fidem oportet quod
subito facta ponatur: non enim humana natura prius assumpta fuit quam in sua
specie perficeretur, cum partes eius non sint assumptibiles nisi ratione totius, ut
patet ex dictis in 2 dist., quaest. 2, art. 3, quaestiunc. 1. Proprietates autem et
accidentia humanae naturae non dicuntur de Filio Dei ante assumptionem.
Ergo quidquid humanum de Filio Dei dicitur, completionem humanae naturae
non praecessit. Conceptio autem de Filio Dei dicitur, ut patet in symbolo: «Qui
conceptus est de Spiritu Sancto» etc. Ergo oportet ut conceptio in Christo non
praecedat tempore completam naturam carnis eius: et ita relinquitur quod
simul concipiebatur et concepta est: propter quod oportet illam conceptionem
subitaneam ponere, ita quod haec in eodem instanti fuerunt, scilicet conversio
sanguinis illius materialis in carnem et alias partes corporis Christi, et formatio
membrorum organicorum et animatio corporis organici, et assumptio corporis
animati in unitatem divinae personae.
|
|