Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 292

Tomus I


vel hordeum, seu res alias victui opportunas
ad felicem exercitum nostrum deferre
voluerit, debito proinde jure Curiae nostrae
soluto securius accedat. Si vero spontaneos
invenire non poteris delatores, tuae circumspectionis
industria [quae semper consuevit
in nostris servitiis sensus acuere] mercatores aliquos
prudenter inveniat, et diligenter inducat,
qui in terris vicinis maritime victualia ipsa
emere debeant, et ea per terram ad mare
translata, praeter solutionem debitam vectigalium
ad eundem exercitum sine quolibet
impedimento transportent exoneraturi victlualia
ipsa, quae sub testimonialibus literis tuis
eos deferre continget, coram viris ad hoc
per nostram Excellentiam ordinatis, ad exercitum
nostrum, si poterunt, vel ad castrum
maris, aut Amalfiam, si propter malitiam temporis
recta navigatione venire non possent.
Et ut super hoc de cordibus suis omnis rancoris
materia praedicatur, firmiter [eis ex
parte nostra] te promittere volumus, quod
victualia ipsa pro exercitualibus usibus poterunt
sine contradictione distrahere, et concedere,
plus offerentibus liberam inveniant
facultatem.

Torna all'inizio