Virgine de sacra, sancto de flamine natum  
credo dei genitum: lingua decanto fideli,  
tempore sub certo tempus qui condidit omne,  
lucida rorigeri caeli qui temperat astra,  
qui pontum, terramque, polum, qui maxima mundi  
clymata quadrifidi, montes collesque creauit,  
aetheris atque humi cludit qui limina pugno,  
articulis trinis uastis cum finibus orbem  
praelibrat et latum palmo metitur Olympum,  
secula praecedit, fecit quia secula cuncta.  
Hunc pater omnipotens tinctum Iordanis in unda,  
protinus ex alto sanctus cum spiritus albae  
caelitus in specie descendit namque columbae,  
baptista sibimet magno famulante Iohanne,  
dilectum propriumque, pium dulcemque tonantem  
esse suum genitum sancto discreuit ab ore.  
Splendida florigeram nubes cum cingeret alpem,  
esset et in summa secreti montis in arce  
discipulis cum namque tribus famulisque duobus  
unicus altithroni caelorum gloria Iesus,  
ut solis radius facies plus pulchra refulget,  
candor ut alba niuis uestis radiabat, et ecce  
intonuit uox alta dei de nube serena,  
aera per uacuum, teneras transfusa per auras,  
Talia mellifluis depromit gaudia dictis:  
“Hic meus est”, inquit, “dilectus filius unus,  
hunc audite”. Datum hoc est mirabile signum,  
quod deus atque homo Christus sit uerus et altus.  
Filius ille dei sancta de uirgine natus  
arguitur hinc: forte Petrus hac uoce docetur  
non homines aequare deo, dominoque clyentos.  
Haec est uera fides, frangit quae colla celydri,  
haec mundum uincit, peccati crimina tollit.  
hac Petrus in claui caelorum limina pandit  
aurea ruriculas reserans ad regna phalanges  
mittit, et his niueae depromit gaudia uitae. 
  |  
  |