modium medium pro solidis .III. in Ofiano in villa de 
Cervia pro solidis .LX. in Pipiliano concessit prędictus domnus 
Berardus abbas de casale Iohannis de Uberto, et ad Fontanam 
de Pipiliano, et in casale Azonis et Tebaldi de Maroza modia .XX. 
pro servitio sibi exhibito. 
Anno millesimo .LXXXI., temporibus Gregorii VII papę, indictione 
.IIIl., quidam Todinus filius Beraldi rogavit cartam in hoc 
monasterio Sanctę Marię et Berardo abbati eiusque successoribus 
in perpetuum de rebus suis positis in comitatu Reatino, quarum 
fines sunt: a pertinentia Civitellę usque in cacumina montis, 
inde revertentes per pertinentiam Casalicis et collis Gaimari, pergentes 
per flumen Mellinum, et revertentes ad priorem finem; 
inter quos sunt castella tria, quę sunt Aspra, Lunianum, et podium 
Sancti Maximi; quorum omnia in integrum, excepto ad ecclesiam 
Sancti Viti modia .V. et fegum quod tenet Transmundus Adulterinus 
foris ipsis castellis; et quicumque abstrahere voluerit, 
componat libras mille optimi argenti; testes Tebaldus Dodonis, 
Maifredus Guidonis, et Dodo Dudati. 
Anno autem Domini millesimo .LXXXVIIII., indictione .XIII., 
mense augusti, Herbeus comes rogavit cartam concambiationis et 
permutationis in hoc monasterio et domno B[erardo] abbati eiusque 
successoribus in perpetuum de rebus quas habebat in territorio Sabinensi, 
ubi dicitur Petra Dęmonis, omnem medietatem, idest 
suam portionem de ipso castello et cunctis pertinentiis eius, et 
de Scandrilię castello et eius pertinentiis, et de castello Cerreti 
Mali et cunctis pertinentiis eius, et de castello Sancti Aogeli quod 
eius Caput Farfę cum eius subiacentiis; de omnibus suprascriptis 
rebus medietatem in integrum, quarum fines sunt: a primo latere 
cripta Fornicaria pergens in roccam Senebaldi et venientes in Turanum, 
et per ipsum abeuntes in Puzaliam, et in Canem Mortuum, 
et in Porcili, et in Maclam Felcosam, et in Montem Aureum, 
et in Ponticellum, et in Vicum Novum, et in Frassum, et
  |  
  |