Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 100


Et quis preterea (pro tua prudentia, Cesar, consideres),
quis inter hec divinis rebus faciendis locus? VII.
23 Apostoli quibusdam indignantibus, quod vidue ipsorum
in ministerio quotidiano despicerentur, responderunt
non esse equum relinquere se verbum Dei et
ministrare mensis: et tamen mensis viduarum ministrare
quanto aliud est quam exigere vectigalia, curare
erarium, stipendium numerare militibus et mille aliis
huiusmodi curis implicari. “Nemo militans Deo implicat
se negotiis secularibus”, inquit Paulus. Nunquid
Aaron cum ceteris Levitici generis aliud quam Domini
tabernaculum procurabat? Cuius filii, quia ignem alienum
in thuribula sumpserant, igni celesti conflagraverunt:
et tu iubes nos ignem secularium divitiarum, vetitum
ac profanum, in sacrata thuribula, idest in sacerdotalia
opera sumere? Num Eleazar, num Phinees,
num ceteri pontifices ministrique aut tabernaculi aut
templi quicquam, nisi quod ad rem divinam pertineret,
administrabant? Administrabant dico, immo administrare
poterant, si officio suo satisfacere volebant?
Quod si nolint, audiant execrationem Domini
dicentis: Maledicti, qui opus Domini faciunt negligen-
Que execratio cum in omnes tum in pontifices maxime
cadit. O quantum est pontificale munus! Quantum
est caput esse ecclesie! Quantum est preponi pastorem
tanto ovili, e cuius manu uniuscuiusque agni
ovisque amisse sanguis exigitur, cui dictum est: Si

Torna all'inizio