Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 134


minime pervenit. Circa haec tempora beatus Columbanus ex Scottorum genere oriundus,
postquam in Gallia in loco qui Luxovium dicitur monasterium construxerat,
in Italiam veniens, a Langobardorum rege gratanter exceptus est, coenobiumque quod
Bobium appellatur in Alpibus Cottiis aedificavit, quod quadraginta milibus ab urbe
dividitur Ticinensi. Quo in loco et multae possessiones a singulis principibus sive Langobardis
largitae sunt, et magna ibi facta est congregatio monachorum.
42. Igitur Arioald postquam super Langobardos duodecim annis regnum
tenuit, ab hac luce subtractus est; Langobardorum regnum Rothari genere Arodus
suscepit. Fuit autem viribus fortis et iustitiae tramitem sequens, sed tamen fidei christianae
non rectam lineam tenens, Arrianae haereseos perfidia maculatus est. Siquidem
Arriani minorem Patri Filium, Spiritum quoque sanctum minorem Patri et Filio ad suam
perniciem dicunt; nos autem catholici Patrem et Filium et Spiritum sanctum in tribus
personis unum et verum Deum aequali potentia eademque gloria confitemur. Huius
temporibus pene per omnes civitates regni eius duo episcopi erant, unus catholicus
et alter Arrianus. In civitate quoque Ticinensi usque nunc ostenditur, ubi Arrianus
episcopus aput basilica sancti Eusebii residens baptisterium habuit, cum tamen ecclesiae
catholicae alius episcopus resideret. Qui tamen Arrianus episcopus, qui in eadem
civitate fuit, Anastasius nomine, ad fidem catholicam conversus, Christi postea ecclesiam
rexit. Hic Rothari rex Langobardorum leges, quas sola memoria et usu retinebant,
scriptorum serie conposuit codicemque ipsum edictum appellari praecepit.
Erat autem iam ex quo Langobardi in Italiam venerant annus septuagesimus septimus,
sicut idem rex in sui edicti testatus est prologo. Ad hunc regem Arichis dux Beneventi
filium suum Aionem direxit. Qui cum Ravennam venisset, Ticinum pergens, ibi
ei Romanorum malitia talis potio data est, quae eum mente excedere faceret; atque ex
eo tempore numquam pleni sanique sensus fuit.
43. Igitur cum dux Arichis, huius de quo diximus pater, iam maturus annis ad
diem ultimum propinquasset, sciens filium suum Aionem non recti esse sensus, Radoaldum
et Grimoaldum, iam florem iuventutis habentes, quasi proprios filios Langobardis qui
aderant commendavit eisque dixit, quod melius eos regere isti quam Aio suus filius possit.
44. Defuncto ergo Arechis, qui ducatum quinquaginta tenuerat annis, Aio,

Torna all'inizio