Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 557


jugiter aliis, qualiter dirigatur in eis, et sciat quidem quid ipsorum
laudabile fuerit et quid non. Et vidit quendam quem reges
multum honorabant quia robustus erat, et quesivit quod fuit
majus negocium quod exercuerat; et responderunt ei, quia levaverat
unum bovem occisum ab altari usque foras; quibus dixit:
eodem modo levabat ipsum anima sua, nec tamen anima erat
bona.
SAPIENTIUM DICTA sunt hec. Interrogaverunt Prothegum
de quodam qui suos capillos procuraverat nigros fieri, qualiter
hoc faciebat; respondit: ut non scrutarentur ab eo sapienciam
senum. Et dixit Pluies: quanto plus boni habet ignarus, tanto
est turpior. Et interrogaverunt Arasten, quando est bonum
coire. Respondit: cum volueris tuum debilitare corpus. Interrogaverunt
Dimicratem: in quo sapiencior extitisti? Respondit:
in eo quod scivi me parum scire. Et dixit: sapiens contradictor
est melior confitente ignaro. Et dixit ei quidam suus discipulus:
ignarus concessor esse non potest nec sapiens contradictor.
Et captivato Aseo quidam volens eum emere quesivit ab eo
de genere suo. Respondit: non de genere sed de sensu et sciencia
perquire. Et captivato Figanee, dixit ei quidam volens eum
emere: ad quid es utilis? Respondit: ut fiam fiber. Et alteri
captivato dixit emptor quidam: eris bonus si emero te? Respondit:
emas me, vel non, bonus existam. Et dixit alius: qui
homines verecundatur et se non, despicit semetipsum. Et audiverunt
quendam rogare Deum ut eum ab amico eriperet; cui
dixerunt: quare ab amico liberari petis et non ab inimico

Torna all'inizio