Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 461


Et dixit: non parvi pendas tua peccata, ne ab hoc in eis addas;
item opera tua bona non magnifices, quia adhuc melioribus indigebis.
Et dixit discipulis: cavete a mundo, ipsum statuentes
vobis velut cardonem super quem calcare vos oportet. Et dixit:
sicut utentes sensibus corporalibus irasci desinunt in presencia
regis, eodem modo utentes spiritualibus sensibus irasci desinunt
timore in presencia Dei, qui ubique in oculis hominum presens
est semper. Et dixit: non decipiaris de paciencia pacientis quia,
licet sandalj sint frigidi, ex eorum tamen collisione facta,
ventis impellentibus, ignis aliquando erumpit, qui etiam totam
arborem comburit. Et conduxerunt quendam qui vituperaret Socratem
et ille, accedens ad eum, iniuriatus est ei; cui respondit:
si scis invenire alium modum quo de me lucrari possis, hoc
facias. In casa cuiusdam, fuit alteri facta reverencia maior quam
Socrati; cui dixerunt: numquid invides illi, in tantum supra te
honorato? Respondit: dolerem si sensu essem inferior eo, non
aliter. Et dixit: sapiencia et bona fama non alibi reperiuntur
quam in bonis; meliores ergo sunt quam divicie que inveniuntur
in fatuis et vilibus personis. Et dixit: cogitet anima tua bene
agere, et corpus faveat ei. Et dixit: quod recondis in anima
non ostendas cuilibet, quia fedum est census in domibus recondere,
secreta vero cordibus quibuslibet aperire. Et dixit quidam
de Socrate, quem vidit humili modo vestitum: est hicne
Socrates, conditor legum Atheniensium? Cui respondit: non
fit in vestito lex veridica, sed in sciencia et virtute. Et dixit
discipulis suis: despiciatis mortem et similiter mortem timentes.
Et dixit: sapientis interest ut sciat de anima sua qualiter est
bona.

Torna all'inizio