Maccla. in tali vero racione ipsas res offerui, dum Dominus michi
Alderissi spacium vivendi donaverit, ipsa mea res in mea sit potestate
tenendi et fruendi, et post meum obitum ipsa res in ipso
supra dicto sancto Dei monasterio veniat potestate, sine cuiuscumque requisicione, et cartula nostra offercionis in suprascripta racione
firma sit. Quam Radoald notarium scribere rogavimus.
Actum Frequento, mense et indiccione suprascripta, feliciter. ||
DEFINICIO IUDICATUS DE FCCLESIA SANCTI FELICIS IN LOCO SANO
Cum, in Dei nomine, residentes nos domnus vir gloriosissimus Sicardus, summus dux gentis Longobardorwn, in hunc
nostrum felicissimum Beneventanum palacium, tunc veniens Iustus,
archipresbiter sancte nostre Beneventane ecclesie, qui per iussionem
reverentissimi Hermerissi episcopi causas sancte ecclesie peragebat,
intencionando adversus Theodericum, rahilpors nostro, et Teutperto,
preposito monasterii Sancte Marie de Loco Sano, qui tunc cum
suprascripto Theoderico, per nostram iussionem, predicti monasterii
causam procurabat, dicendo eo quod ecclesia Sancti Felicis,
qui situs esse dinoscitur iuxta monasterium Sancte Marie, sancte
nostre Beneventane ecclesie pertinere debet, eo quod lavacrum
baptismi in ipsa ecclesia edificatum est, quia et canones sic continere
videntur quod ecclesia, que lavacrum baptismi edificatum
|
|