Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 162


totius universalis sed secundum totalitatem totius integralis, non quidem
ex partibus corporalibus directe et principaliter sed ex partibus rationalibus.
Unde ex ista ratione directe amatur; preamatur autem post Deum
propter similitudinem quam habet ad Deum, qui certe summe rationalis est.
14. Quarto decimo sic. Quando aliquid contingit toti ratione partis,
magis contingit parti quam toti quia originans semper est potius. Puta
esse simum magis contingit naso quam homini, unde et propria passio
nasi est non hominis; et simile est de esse crispum in capillis et de esse
ricum in crure. Sed comune non amatur directe ex caritate nisi ratione
partium suarum, in quibus etiam sicut in subiecto proprie est caritas.
Ergo quilibet civis preamatur civitati ex caritate.
Et dicendum quod duplex est ratio alicuius ad presens, scilicet ratio
quasi materialis et minus principalis, et ratio quasi formalis et magis principalis:
scilicet ratio sine qua non, et ratio propter quam. Puta ratio
materialis, sine qua color videri non potest, est corpus; ratio vero formalis,
propter quam color videtur, est lumen. Dicendum est ergo quod ratio
materialis sine qua aliquid directe ex caritate amari non potest, est esse
rationale sive intellectuale; sed ratio formalis propter quam aliquid ex
caritate diligitur, est ipse Deus. Quecumque enim ex caritate diligimus,
propter Deum diligere debemus, qui scilicet est influens caritatem et
ultimus et principalis finis eius. Quia igitur totum creaturarum rationalium
magis assimilatur Deo quam quecumque pars eius, ideo post Deum magis
debet amari a parte qualibet quam una pars eius ab altera vel etiam a
se ipsa.
15. Quinto decimo sic. Puer naturaliter plus amat matrem quam
patriam.
Et dicendum quod puer, in quantum est quoddam individuum et
quoddam totum per se subsistens, sic naturaliter plus diligit matrem quam
patriam tamquam sibi magis coniunctam. Licet enim Porfirius dicat quod
«patria est principium uniuscuiusque generationis quemadmodum et
pater», tamen pater est principium intrinsecum et magis coniunctum quam
alii de patria. In quantum autem est pars patrie, sic magis diligeret ipsam
nisi peccati originalis infectio impediret; tum etiam quia amor fertur in

Torna all'inizio