Quaecumque differunt, aliqua differentia differunt; sed omne quod differt
ab altero aliqua differentia, est compositum ex differentia et quodam alio. Cum
ergo praedicta tria sint penitus simplicia, videtur, quod nullo modo differant.
6. Praeterea, illud quod participatur ab esse cuiuslibet rei, est de essentia
cuiuslibet rei. Sed, sicut dicit Dionysius, participatione
divinae bonitatis anima et omnes aliae res sunt et bonae sunt. Ergo videtur
quod divina bonitas sit essentia cuiuslibet animae et cuiuslibet rei. Sed divina
bonitas est sua essentia. Ergo essentia divina est ipsa essentia animae,
vel aliquid eius.
SED CONTRA, illud quod est in se tantum actus, non est possibile ad speciem
alteram, vel ad esse aliud. Sed essentia divina est actus purus, cui nulla potentia
permiscetur. Ergo non est possibilis ad hoc ut transformetur in naturam animae
vel alicuius alterius, vel additionem aliquam recipiat.
Praeterea, ei quod est actus purus, non admiscetur aliqua privatio:
quia privatio est eius quod est natum haberi, et nondum habetur. Sed animae adiunguntur
multi defectus vel privationes, ut ignorantia, malitia, et huiusmodi. Ergo anima
non est de essentia divina.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quorumdam antiquorum philosophorum error fuit,
quod Deus esset de essentia omnium rerum: ponebant enim omnia esse unum
simpliciter, et non differre, nisi forte secundum sensum vel aestimationem, ut
Parmenides dixit: et illos etiam antiquos philosophos secuti sunt quidam
moderni; ut David de dinando. Divisit enim res in partes tres, in corpora, animas,
et substantias aeternas separatas; et primum indivisibile, ex quo constituuntur
corpora, dixit «yle»; primum autem indivisibile, ex quo constituuntur
animae, dixit «noym», vel mentem; primum autem indivisibile in substantiis
aeternis dixit «Deum»; et haec tria esse unum et idem: ex quo iterum consequitur
esse omnia per essentiam unum. Verumtamen haec positio et sensui contradicit,
et a philosophis sufficienter improbata est.
Alii vero minus errantes dixerunt, Deum esse, non quidem essentiam omnium,
sed substantiarum intellectivarum, considerantes similitudinem operationis, et
dignitatem intellectus, et immaterialitatem eius: qui error ortum habere potuit
ex opinione Anaxagorae, qui posuit intellectum moventem omnia: et fulcimentum
habere potuit ex auctoritate Genesis 1 inducta, male intellecta. Sed hoc
etiam fidei contrariatur, et philosophorum dictis, qui substantias intellectuales
in diversis ordinibus constituunt, et intellectum humanum ultimum in ordine
|
|