humili lingua, et ostendebam eis amorem et risum, vt non
cognoscerent in me aliquid suspicationis, et tuum consilium,
mandatum et doctrinam adimpleui. Dicitur enim: Quando
fueris inter duos inimicos et eos timueris, cape illos sapientia
et seduc eos prudentia et humiliare illis, et caue tibi
ne contra eos anima tua superbiat et ne exasperas verba
aduersus eos, quoniam, non sic faciendo, nunquam eos
superabis.
Et ait rex coruorum: Video (te) ita esse sicut tu consuluisti.
Dicitur autem quod. quando rex habuerit consiliarium
probum et in intelligentem et voluerit rex aliquid facere,
quamuis illud differatur, erit eius finis ad bonum et prosperabitur
quod faciet; quando vero malum habuerit consiliarium,
ornatum sermone et absque opere, et voluerit rex
aliquid facere, quamuis in suo principio prosperetur, in suo
tamen fine precipitabitur et irascetur et penitebit. Et magis
quidem letor, quia saluum te fecit Deus de manu ipsorum,
quam de quiete et prosperitate que nobis prouenerunt. Nam a
die qua non videbamus te, non valebat nobis comedere et
bibere et dormire ex passione qua compatiebamur tibi. Dicitur
enim quod non sapit egro somnus donec sanetur, nec
alicui cupido cui mandauit rex magnam pecuniam exhibere
donec eius mandatum perficiatur, nec timenti suum inimicum
donec ipsum perdat a seculo et ipse ab eo tranquillus reddatur.
Et dicitur quidem a quocunque cessauerit egritudo,
inuenit quietem corpus eius; et qui deposuit a se onus,
suis lumbis requiem adinuenit; et qui suum perdit inimicum,
suo cordi quietem adinuenit. Ego similiter quietem
inueni de eo quod Deus per manum tuam operatus est. Et ait
coruus: Peto a Deo tuo quod, sicuti a tuis inimicis reddidit
te tranquillum, sic conseruet tuum regnum ac tuum vigorem
continuet et addet ad tui gloriam.
Et ait rex coruorum: Indica mihi nunc quomodo erat rex
|
|