Ecce ubi non erat diversitas rerum, vigebat unitas voluntatum.
Nimirum ubi non est divisio census, in unionem karitatis plurimarum
mentium conflatur affectus. Illic enim mens a mente dividitur, ubi facultatum
communio non tenetur, et ubi possessionum diversa proprietas, ibi
mens possidentium non est una. At ubi circumstantia quaelibet communiter
possidentur, diversorum mentes in una voluntate concurrunt, quia
unde invicem litigare debeant non inveniunt. Quisquis ergo clericus proprietatis
conatur habere peculium, non valet apostolorum tenere vestigia,
quia non erit illi cum fratribus cor unum et anima una. Cum Iuda siquidem
loculos atque pecuniam habere potest, unanimitatem vero puramque
concordiam cum apostolis habere non potest. De quorum videlicet regula
in eorum Actibus legitur, quia quotquot possessores agrorum aut
domorum erant vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant et
ponebant ante pedes apostolorum , ubi mox additur: Dividebantur autem
singulis, prout cuique opus erat .
Sed age iam, clerice, qui recondendae tibi pecuniae licentiam vendicas,
qui ius habendae proprietatis usurpas, responde, queso, cuius sunt facultates,
ex quibus tibi licet habere peculium? Tuae videlicet sunt, an aecclesiae?
Sed si tuas tibi licet usurpare pecunias, quomodo posuisti eas ad pedes
apostolorum? Si aecclesiae bona sunt, quae recondis, cur propria contempsisti?
Porro si quid tibi de propriis reservasti, audi apostolum te
terribiliter obiurgantem: Cur , inquit, temptavit Sathanas cor tuum, men tiri
|
|