Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber V

Pag 180


Alfonsus sepelitque duces pater optimus omnes,
cuius ab imperio caelo sublimis ab alto
orta est pax terris Martisque ingentia tectis
arma latent Italique colunt arbusta viasque.
Firma animi requies illo populique patresque
nutantesque aquile legesque urbesque tenentur;
hunc velut antiqum numen, velut orbis adorant
unum omnes lumen populi, genus omne latinum
vicinumque sibi sola hac spe et munere vivit.
Quod si fata meis tribuissent serta libellis
et quondam siculis quae concessere poetis
maioresque animo vires et Apollinis antrum,
divinum redolens carmen, mentemque Sibille,
maius opus calamis maioraque gesta, tuisque
victa foret semper mea felix musa triumphis!
Ergo potest merito tua scaeva potentia, Teucer,
in castris trepidare tuis et bella timere,
quae vicina tuae diversa per aequora morti
adveniunt properantque tuos delere penates.
Non tibi cum ducibus sunt arma adeunda pelasgis,
nec cum dardanio festis in sanguine Penis
extinctam propter crudeli vulnere Didon;
non tibi Palladium celsa de Palladis arce
cum Titide suo manibus violentus Ulixes



225




230




235




240




245
Torna all'inizio