: Sacrum commercium sancti Francisci cum domina Paupertate

Pag 1712


Iam vero cum sancte predicationis sue glorioseque conversationis
in salutem humani generis testes quosdam eligeret necessarios,
elegit certe non divites mercatores, sed pauperes piscatores, ut tanta
estimatione ostenderet te fore ab omnibus diligendam. Tandem,
ut omnibus manifesta sit bonitas tua, magnificentia tua, fortitudo tua,
quomodo omnibus virtutibus antecellis, quomodo sine te nulla potest
esse virtus, quomodo regnum tuum non est de hoc mundo, sed de
celo, sola tunc Regi glorie adhesisti, cum omnes electi et dilecti eius
ipsum timide reliquerunt. Tu autem, fidelissima sponsa, amatrix
dulcissima, nec ad momentum discessisti ab eo, immo tunc magis sibi
adherebas, cum magis eum ab omnibus contemni videbas. Nam, si
cum eo non fuisses, numquam sic despici ab omnibus potuisset.
Secum eras in conviciis Iudeorum, in insultationibus Phariseorum,
in exprobrationibus principum sacerdotum; secum in colaphis,
secum in sputis, secum in flagellis. Reverendus ab omnibus, subsannatus
ab omnibus erat, et tu sola solatiabaris ei. Non reliquisti
eum usque ad mortem, mortem autem crucis. Et in ipsa cruce,
denudato iam corpore, extensis brachiis, manibus et pedibus confixis,
patiebaris secum, ita ut nil in eo te gloriosius appareret. Denique
signaculum regni celorum ad signandum electos, quando in celum
abiit, tibi reliquit, ut quicumque ad regnum suspirat eternum,
ad te veniat, a te petat, per te introeat, quia, nisi signatus sit signaculo
tuo, ad regnum quisque intrare non potest.
Ergo, domina, compatere nobis, et signa nos signaculo gratie
tue. Quis enim tam hebes est, tam insipiens ut te toto corde non diligat,
que sic ab Altissimo es electa et ab eterno preparata? Quis te
non revereatur et honoret, quando ille, quem adorant universe celorum
virtutes, tanto honore te decoravit? Quis enim vestigia pedum
tuorum non libenter adoret, cui se Dominus maiestatis tam humiliter
inclinavit, tam sociabiliter iunxit, tanta caritate adhesit? Obsecramus
per ipsum et propter ipsum, domina, nostras deprecationes
ne despicias in necessitatibus, sed a periculis libera nos semper, gloriosa
et in eternum benedicta".

1



5




10




15




20




25




30


Torna all'inizio