Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 780


Et similiter dicendum est ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod intellectualitas, quamvis pertineat ad essentiam naturae
intellectualis, non tamen est de ratione essentiae inquantum essentia: et ideo
non pertinet ad similitudinem, quae assignatur secundum communes differentias
entis, scilicet simplex et compositum, corruptibile et incorruptibile, et huiusmodi.
EXPOSITIO TEXTUS
«Quare creatus sit homo», idest causa finalis hominis, et «qualiter institutus»,
quia ex anima et corpore: haec duo in prima distinctione huius libri dicta sunt:
«et qualiter et quomodo factus», hic incipit prosequi: «deinde qualiter sit
lapsus»: hoc prosequitur 21 distinctione, et deinceps: «postremo qualiter et per
quam sit reparatus»; hoc in 3 lib. et in 4.
«Quae in mente rationali naturaliter sunt». Hoc potest intelligi etiam de habitibus
gratuitis, ad quos anima naturaliter est ordinata, non quod per principia
naturae causentur; vel potest intelligi de habitibus innatis, sicut Philosophus in
6 Ethicor. ponit etiam quasdam virtutes naturales. Imago ergo pertinet ad
formam, scilicet specialem; similitudo ad naturam, scilicet communem: et hoc
secundum ultimam distinctionem quam posuit.
«Quocirca homo et imago est, et ad imaginem». Ratio huius est, quia haec
praepositio ad notat distantiam: quia, ut dicit Augustinus, Filius est imago
patris nulla ex parte ei dissimilis: ideo ita dicitur imago quod non ad imaginem:
homo autem, quia ipse Deum imitatur in natura intellectuali, et a perfecta
imitatione Filii distat, in quam tamen tendit ut potest; ideo imago dicitur, et ad
imaginem.

Torna all'inizio